table of contents| editorial note | finished

LEGENDA S. HELENÆ SCHEDVIENSIS.

135


Postquam hyems infidelitatis transiit, ymber persequcionis abiit et recessit, flores apparuerunt in terra nostra. Inter quos beata Helena uelut nardus odorifera prodiit, fame bonorum operum redolens et igne diuini amoris fragrans. Hec uelut stella splendi da et matutina in principio nouelle fidei exorta est, exemplo radians, signis choruscans, quorum plurima per negligenciam suppresea, ingratitudinis proles obliuio sub silencio sepeliuit, que stili non fuerunt officio signata. Verum ne sacrorum actuum ejus exempla sub modii(!) a) silencio diucius occultentur, aliqua de vita eius inclita et obitu glorioso, necnon et virtutum prodigiis, quibus diuina largiente clemencia claruit, humili stilo perstringimus, quatinus in laudem dei audien cium animi excitentur. Hec de nobilibus parentibus b) edita, ut Susanna quondam in


136

lege et justificacionibus domini erudita est. Cum autem annorum nubilium attigisset habitudinem secundum morem terre viro traditur, quem ut Sara vxor Tobie cum timore dei suscipere consensit. Contulit ei deus fecunditatem Lye, set Rachel decorem, et venus tatem, ut ipsa species corporis symulachrum esset mentis. Ipsa uelut Hester omnium oculis graciosa, generis sui nobilitatem morum honestate decorauit.

Tandem cum mortuo marito ad iterandum thalamum etas et opes eam c) vocarent, elegit magis spiritualibus nupciis deo copulari, quam carnalibus nupciis subici, que a letitia semper c) incipiunt et ad finem cum luctu tendunt. Igitur soluta a vinculo maritali laboriosam uiduitatis aream terens, Judith in se sanctam mulierem representauit, instar cuius ieiuniis et oracionibus domino seruiebat. Ostium suum ut sancti Job viatori patuit, et de uelleribus ouium suaru m calefactus est pauper. Insuper dilexit decorem domus dei et zelus domus dei sic ei jnerat, quod magnam partem ecclesie Skødwe d), ubi nunc corpus eius sacrum requiescit de impendiis propriis fabricauit. Sane et in e) uilla, que vocatur Gøtene f) tale uidit sompnium presagium futurorum. Videbatur ei, quod ecclesia illius loci simul cum ipsa existente in ea ad Skødwe transuolaret. Cuius sompnii diuina reuelacione hanc dixit es se interpretacionem, quod Gøtene moritura set Skødwe foret sepelienda, sicut rei postmodum probauit euentus. Ceterum cum porticus illa que est jnter turrim et ecclesiam Skødwe fabricaretur, quibusdam sciscitantibus, ad quid intersticium ill ud fieret, ita respondit, Dabit uobis deus aliquem sanctum, cuius corpus et reliquie poterunt hic decenter collocari. Quod de se tamquam de alio dixisse perpenditur, quia in eodem 1oco post passionem suam eius venerabile corpus situm est. Ex quibus manife ste dinoscitur, eam cum Debbora et Oldan, eciam prophecie spiritu claruisse.

Set hostis antiqus considerans oracula sanctorum construi, prophana g) et delubra subuerti lucosque succidi jn quibus dudum insana infidelium multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat, cultui divino, quem per eam augeri vidit, inui dit. Quamobrem lucernam in domo dei tam clare lucentem, per iniquorum manus extinguere moliebatur. Accidit igitur, ut quidam nobilis filiam beate Helene matrimonio sibi copulatam nimis exosam habens, frequenter uerbis et verberibus lacesceret. Serui autem de familia contumelias domine sue iniuste illatas moleste ferentes, tetenderunt eidem domino insidias et eum occiderunt. Propinqui igitur occisi pro nichilo duxerunt mittere manus ultrices in seruos illos, et admissum crimen h) dom ine famule dei inpingentes, ipsam consciam et machinatricem fusi sanguinis fuisse dixerunt. Extunc facti sunt ei hostes inexorabiles, et tribulaciones multas et malas ab eis perpessa est. Set quia plerumque hii quos iam perfectos estimant homines, jn ocul is summi opificis aliquid imperfectionis habent; sic sepe et nos imperiti i) homines, necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus, et iam quasi perfecta laudamus, que adhuc artifex considerat et iam k) limat, laudari iam k) audit, et tamen ea tundere meliorando non desinit. Ideo dominus famulam suam tunsionibus persequcionum i) perfectiorem fecit. Cepit namque inde cottidianis incrementis in amorem sui conditoris s uccrescere, et ad gaudium et pacem celestis patrie anhelare.

Verum quia tucius est urse seuienti raptis catulis occurrere, quam viro confidenti jn stultitia sua, vt igitur locum daret ire, misit deus in mentem suam, uisumque est ei bonum


137

pergere et uisitare loca sanctorum. Laborem igitur non abhorruit, set feminee cogitacioni masculinum animum. inserens ad uidendum sepulchrum et locum passionis domini,.ut quondamgloriosa Constantini mater Helena, Iherosolimam peciit, causam suam divino co mprendans examini. Peragrata igitur regione illa et pluribus aliis locis, ubi sanctorum reliquie jn veneracione habebantur, cum in domino confidens et nullius occursum expauescens, ad propria reuersa fuisset, hostes eius in malicia pertinaces et indurati captabant in animam iuste, sanguini innocenti insidiantes. Ipsa autem bonitatis et pacis filia, innocencie alumpna sciens quod paciencia opus perfectum haberet, benefecit hiis, qui oderunt eam, et orauit m) pro persequentibus et cal umpniantibus se, certissima de hoc, quod persequtores sui sibi coronam fabricarent in celis Porro cum legittime certasset, placuit domino agonistam suam n) strenuam de carcere carnis educere, et ut gloriosius eam coronaret, iniquoru m gladiis, martyrio, quod eatenus aput nos rarum fuit, occumbere permisit. Quadam enim die, dum pro indulgenciis iret ad consecracionem ecclesie de Gøtene, quidam de adversariis suis funesti in eam insilierunt, et diris in eam impressis wlneribus, saciato ense iuste sanguine, uelut ouem innocentem spiritu superna petente ipsam dimiserunt occisam. Occubuit autem kalendis Augusti de bello migrans ad pacem, que exsuperat omnem sensum.

Fracto alabastro sacrati corporis sui, uis vnguenti fragrauit. Nam post mortem eius, in multiplicandis miraculis diuina potencia per eius merita non destitit. Siquidem die passionis sue post solis occubitum, transeunte quodam ceco per uiam, dum appropinqu aret loco passionis eius, puer qui direxit gressus eius uidit lumen quasi candele ardentis in frutice. Cumque ad iussum ceci diligencius inuestigaret vnde fulgor ille procederet, jnvenit in dumo digitum beate Helene abscisum cum anulo, quem portauerat de terra sancta. Quem prefatus cecus tangens, cum manum sanguine eius respersam ad oculos suos reduxisset, illico detersa caligine uetusta lumen recepit. Ceterum cum transferentes corpus suum pausandi gracia jn via ad horam substitissent, statim ibi nouus fo ns ebulliit, qui usque in hodiernum diem vocatur fons beate Helene. Insuper cum corpus eius sacrum allatum Skødwe super magnam petram in cymiterio lotum fuisset, eadem petra in duas partes scissa est, et illa. pars supra quam sanguis stillauerat de uulner ibus eius fluens erigebatur, alia vero super quam non stillauerat sanguis jn terra iacebat. Quod diuinitus ad honorem martyris factum fuisse perpenditur, ne ultra sanguis eius humanis pedibus calcaretur. In hoc divina potencia insinuare voluit, quam magna fuit fides mulieris huius in vita sua. Quod siquidem miraculum fides meretur fieri, ut dominus testatur in ewangelio dicens, Si habueris fidem ut granum synapis dicetis monti huic, transi hinc, et transit. Item lapis ita erectus stetit ibi multis annis, et plura ibidem fiebant miracula, dum locus ille in veneracione debita habebatur.

Quidam eciam a natiuitate mutus, cum ad sepulchrum martyris in oracionibus et lacrimis perseuerasset, datum est ei diuinitus expedite loqucionis officium, et uetus silencium absoluit nouum verbum. Preterea quidam surdus tante surditatis sustinebat incomod a, quod nichil auditu perciperet, nisi quis super eius auribus inclamaret; Invocata igitur ab eo martyre, clamosis uocibus aures prebuit, et auditum surdis auribus restaurauit. Ceterum quidam leprosus ad sepulchrum martyris allatus, cum lacrimis diucius p erseuerasset, meritis eius integre mundatus est. Quidam eciam claudus inuocata ope martyris, extensis neruis, erectis tibiis, confortatisqua pedibus hylaris et gaudens ad propria repedauit. Ad diuine eciam laudis accidit preconium, quod quidam lathomus ec clesie beate Helene, dum hostibus extractis gladiis inermis et innocens cederetur, implorata ope martyris wlnerari non potuit, set solis uestibus lesis, quedam uestigia ictuum, instar fili coccinei in cute apparuerunt, ac si illorum ensium acies penitas e sset retusa. Cumque idem hostes viderunt se nichili cedendo proficere, diuertentes ab eo, quendam alium mox eis obuium cum eisdem gladiis occiderunt. Reuertentes igitur ad predictum lathomum tali cecitate percussi sunt, quod ipsum licet in eadem domo esse t videre non potuerunt. In quo antiquum miraculum precibus Helysei prophete quondam factum diuinitus renouatum est. Set quia deus sanctam suam signis tam evidenti-


138

bus mirificare dignatus est, procurante felicis recordacionis domino Stephano archiepiscopo Vpsalensi, dominus Alexander tercius ipsam sanctorum cathalogo censuit ascribendam o). Omnia autem miracula, que usque in presentem diem pe r eius merita facta sunt ad presens enarrare non possumus. Hec autem breuiter annotate sunt ad astruccionem sanctitatis p) et edificacionem fidelium, ad laudem quoque et gloriam eius, qui facit mirabilia magna solus, cui sit honor et imperium per infinita secula seculorum. Amen.


a) Ed. Fors.: modio silencii.

b) Filiam fuisse Guttormi ducis (Jarl), Vastovius primus divulgavit, quamquam antiqui et annales et historici id ignorant. Qvare sine dubio hic confudit nostram sanctam cum .Helena, filia Guttormi, qui ducatum sexto decennio seculi XII:i obtinebat et cujus filia nupta erat 1) cum Esberno Snare, 2) cum rege Valdemaro II, (v. Strinnholm, Sv. Folkets Hist. IV. p. 133, 294 et 295; V. p. 256 et 257, not. 526). Si nostra Helena vere sit canonizata an. 1164 (v. legendam), ipso Guttormo natu maj orem fuisse est necesse; et, si conjecturam proferre nobis quoque liceret, potius existimaremus, nostram esse Helenam conjugem Ingonis senioris, regis Sueorum (de qua v. Strinnholm, l. c. III. p. 52, not. 128 et Dipl. Suec. I. p. 126).

c) Desideratur in ed. Forssenii.

d) Hodie Sköfde (Lat. Schedvia), villula forensis West. Gotiæ, cujus ecclesiæ nomen sanctæ in medio ævo erat impositum.

e) Ed. Forssenii habet "ex" pro "et in".

f) Ecclesia in territ. Kinne; Ed Forssenii ubique reddit "Gøteue", quæ eccl. sita est in territ. Wilska.

g) Ed. Forssenii: phana.

h) Desideratur in ed. Forssenii.

I) Pro "et non imperiti" habet Forssenius "imperfecti".

k) Desideratur in ed. Forssenii.

l) Ed. Forssenii addit: et pressuris tribulacionem.

m) Ed. Forssenii pro "et orauit" habet "exorauit".

n) Ed. Forssenii: piam.

o) Anno 1164 dicunt annales in SS. rer. Suer. I. 1. p. 51 et 61.

p) Desideratur apud Forssenium.