Corpus iuris canonici. (v. 1)

(Graz :  Akademische Druck- u. Verlagsanstalt,  1959.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page CI-CII  



CI
 

DE NOSTRA EDITIONE.
 

CII
 

hanc rationem tenui, ut etiam canonum Romanae edi¬
tionis initia in indice appareant.

Quod diligenter et haud sine magna opera in eam
questionem, qui loci prò paleis habendi sint incubui,
qui fontes a Gratiano adhibiti, qui Gratiani loci in col¬
lectionibus exstent, eo me haud mediocriter litteris
profuturum spero. —

Quod lustus Henningius Bòhmer, Corpus iuris
canonici editurus, herculeum opus quod nisi multo-
rum ope adiutus absolvere non posset, suscepisse se
professus est, ego idem atque maius aggressus esse
opus mihi videor, cum octo codices et duodecim col-
lectiones canonum ubique conferendae mihi fuerint,
egoque a nullo, ne in minima quidem re, laborum
societate sim sublevatus.

Sed ne ingrati animi crimen in me admittere
videar laetus lubensque gratias ago meritissimas et
ministerio Borussico quod rebus ecclesiasticis et iuven-

Dabam Lipsiae d. XXX. M. lui. A. MDCCCLXXIX.
 

tuti erudiendae praeest et bibliothecarum praefectis
Berolinensis, Monacensis, Friburgensis, Guelpherbytanae,
Lipsiensis, nec minimam partem Hueffero coUegae ami¬
cissimo, qui omnes mihi thesauros suos humanissime et
libéralissime aperuerunt, itemque omnibus viris doctis-
simis quorum et ope et Consilio benevolo uti mihi
licuit.

Itaque iure quodam optare mihi videor, ut bene¬
vole comiterque lectores hanc meam operam excipiant
atque in indicando meminerint, quantum laboris aerum-
naeque editori exantlandum fuerit, ut genuina cor¬
poris longe gravissimi forma aliqua cum probabilitate
tandem aliquando restitueretur,

Quod si aequi libri mei censores indulgentia me
non ita saepe indigere iudicaverint, magnopere laeta-
bor: sed ubicumque indigebo, facilem mihi veniam
difficultates operis quas exposui impetraturas esse spero
atque confido.
 

Aemilius FrieDiìerg.
  Page CI-CII