935 LIBER SEXTUS DECRETALIUM DOMINI BONIFACII PAPAE VIIL 936
mutatis, multìsque correctionibus, detractìonibus et additionibus, prout expedire vidimus,
factìs ìn ìpsìs, in unum librum cum nonnullis nostris constìtutionìbus, in quìbus ad cor¬
rectionem morum subdìtorumque quietem multa statuuntur salubria, fructus uberes Deo
propitio in domo Domìni allatura, et^ plurima in iudiciis et extra frequentata dubia deci-
duntur, redìgi mandavimus, et sub debitis titulis collocari. Quem librum, quinque libris
alììs' dìctì voluminis decretalium adnectendum, sextum censuimus nuncupari, ut idem
volumen senarium, qui numerus est perfectus, librorum ilio adìuncto numerum comprehen-
dens, perfectam in rebus agendis formam tribuat et ìn moribus disciplinam. Nec sine
causa morem praedecessorum nostrorum^ qui, quum constitutiones aliquas promulgabant
noviter, eas mandabant sub antiquarum serie sìtuari, omisimus in hac parte servare.
Haec''* enim fecimus, ne infinìtos libros destrui, et alios non sine maximis dìspendiis,
laboribus et expensis de novo fieri oporteret. Unìversitati vestrae ìgitur per apostolica
scripta mandamus, quatenus librum huiusmodi cum multa maturitate digestum, quem sub
bulla nostra vobis transmittìmus^", prompto suscìpientes affectu, eo utamini de cetero ìn
iudiciis et in scholìs, nullas alias praeter illas, quae inseruntur aut specialiter reservantur in
eo, decretales aut constitutiones, a quibuscunque nostris praedecessoribus Romanis Pon¬
tificibus post" editionem dicti voluminis promulgatas, recepturi ulterius^* aut prò decretali¬
bus habituri.
6) quum: A y) al.; deest: A 8) nostr.: deesi: A 9) Hoc: ABDEG io) transmisimus ; A 11) post . .
deest: ib. 12) uli. . . . liabìt. : deest: ib.
|