Les registres de Grégoire IX (Tome II)

(Paris :  A. Fontemoing,  1896-)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [9-10]  



INCIPIT REGESTUM NONI ANNI
 

DOMINI GREGORII PAPE Villi
 

ÌB484                                Pérouse, 22 mars 1235.

Archidiacono Cantuariensi, P. de Columna, Carnotensi ca¬
nonico, et Hugoni, canonico Pisano, mandai quatenus comi-
tem Marchiae ad asscnsum super treugis inter Franciae et
Angliae r^ges flrmandis praestandum, non obstantc quod
concessio insulae de Olerone, a rege Angliae eidem comiti
facienda, nondum facta fuerat, cogant. — (Reg. 18, f. 9 r°;
ann. IX, e. 1 ; — Moreau 1190, f. 264, ex cod. OUobon. 1625,
non inlugra ; — Potthast 26246; — cf. supra, n° 2471.)

« .. archidiacono Cantuariensi et magistris P. de Co-
lumpna, Carnotensi, et Hugoni, Pisano canonicis, in
Francia commorantibus. Ad nostram noveritis audien-
tiam pervenisse quod, cum inter carissimos in Christo
filios noslros .. Francie ac .. Anglie reges illustres de
pace nuper, bonis viris mediantibus, tractaretur et
propter varias questiones de facili provenire non pos-
set, demum fuit, sicut videbatur expedire, provisum
ut interim usque ad quinquennium inter eos treugua-
rum federa firmarentur; sed, nobili viro .. comite
Marchie, sine quo dictus rex Francie pacem vel treu-
guas facere se non posse dicebat, denegante super hoc
prestare consensum, nisi a prefato rege Anglie insula
de Olerone, quam rex ipse tenet et tempore preterita-
rum guerrarum tenuisse dinoscitur, concederetur ei¬
dem, memoratusrex Francie quoddepredictis treuguis
tractatum extiterat, pretermisit implere. Ne igitur hac
occasione tantum bonum retardari contingat, unde se-
 

queretur regnorum turbatio et crucis negotium posset
plurimum impediri, mandamus quatenus jamdictum
comitem ad assensum super treuguis, omni contradic-
tione cessante, prestandum, reservata ei justitia, si
quam habet in insula supradicta, monitione premissa,
per censuram ecclesiasticam, appellatione remota,
cogatis: non obstante constitulionc de duahus dietis
edita in concilio generali. Quod si non omnes eie. Dat.
Perusii, XI kalendas aprilis, anno nono. »
 

S48S                              Pérouse, 27 mars 1235.

Magistro et fratribus Hospitalis Hierosolymitani licentiam
concedìt bona pauperum contra perversores et raptores defen-
dendi. — (Reg. 18, f. 9 r° ; ann. IX, e. 2 ; — Delaville Le
RouLX, Carlulaire general des Hospitaliers de Saint-Jean de
Jérusalem, II, 481, n' 2105.)

o .. magistro et fratribus Hospitalis Hierosolimitani.
Jam non tam —. Dat. Perusii, VI kalendas aprilis, anno
nono.»
 

S486                             Pérouse, 28 mars 1235.

Universos Christi fideles per Bituricensem, Burdegalensem
et Narbonensem provincias constitutos monet quatenus ma¬
gistro et fratribus Militiae ordinis Sancti Jacobi in Guasconia,
  Page [9-10]