82 CHRONICA DE GESTIS
Flandrensium, inducatu suo habentes populum quam-
plurimum. His auditis, locutus rex ad optimales sic
demum ora resolvit : « Videtis, optimales, quod sine
profundis singultibus enucleare non possum, quantis
calamitatibus et incommoditatibus populus Franco¬
rum percellitur. Quid plebeios homines commemo-
rem cum plures ex vobis, ex illustri sanguinis stem-
mate orti, inedia palleatis et gravis lues Danorum
vestros labores (1 ) contaminet ! Jamdudum agri vestri,
in solitudinem redacti, vel nullo vel raro vomere ex-
coluntur; ne, quaeso, deturpetur propter nostram
negligentiam laus Francorum. O genus infractum, o
gens invictissima, ne terreamini! Res in arcto est,
bellum ex adverso est, hostis multus in proximo est.
Expergiscimini, fortissimi milites ! ecce dimicandi
tempus est : bellicosas manus exerite viresque avitas,
dum tempus est, ostendite. Quid opus est verbis ?
Jam nunc sibi quisque loquatur ! » Nobilitas igitur
quid régi consuleret anxiabatur; quorum quidam
responderunt : « Nullam ad praesens pugnandi dare
possumus sententiam ; sed volumus et collaudamus
quatinus, ista re induciata, pugnam procrastinemus
donec majores vires habeamus. » Gosfridus tamen
Grisa Tunica, suum expromens consilium, adjecit :
« Vos, domini consulares et illustres viri, lux et flos
victoriosae Franciae, decus et spéculum pugnatricis
militiae, pro vobis ipsis decertate et pro fratribus
vestris animas ponite ; nam quoad populum, qui se
régi et nobis commisit, multum mori conspicabimur ?
Video vos, Deo gratias, omnes unanimes, nec aliquis
(1) Sp. lares.
|