Ruotger, Ruotgeri Vita Brunonis Archiepiscopi Coloniensis

(Hannoverae :  Hahn,  1841.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page 3  



VITA BRUNONIS.
 

INCIPIT PRAEFATIO VITAE  DOMNI BRUNONIS
COLONIENSIS ARCHIEPISCOPI.

Domino  in  Christi  gratia  beatissimo   atque  in
omni splendore sapientiae perfectissimo Folcmaro ar¬
chiepiscopo  Ruotgerus y  servorum  suorum   ultimus^
verae claritatis gloriam sempiternam. Imposuit sanc-
titatis vestrae reverentia super caput meum gravem
quidem sarcinam^ set prò captu parvitatis meae dul-
cem admodum et iocundam^ videlicet ut vitam mi-
rabilis et magnifici archiepiscopi Brunonis^ qua po-
tuerim sermonis  fdcultate^   describerem.   Cui virtus
laudem contulit^ quam^ ut ipse meruit^ stili mei of-
fìcium implere non potuit.   De ipso tamen quomodo-
cumque loqui^ quia vos iussistis^ delectabile fuit.   Qui
ab initio sic fuit animatus^ ut non magis sua causa
se putaret natum^ quam nostra reique publicae pro-
creatum.    Fecit omnino  plurima  et prope infinita^
quae digna fuerunt sempiterna memoria ^ set non ex-
pectet auditor aut a me aut a quolibet haec omnia
explicanda.   Quod si quis fideliter et vere agendum
promitteretj singulos quos pueritiam praetergressus
vixit annos propriis et his utique spaciosis codicibus
insignirei. Aestimo  igitur muìtos longe lateque hac
occupatos industria^  ut gesta eius his etiam qui post
futuri sunt^ partim scribendo partim commemorando
transmittant.  Non enim in una provincia ani in uno
negotiabatur regno ; omnium quos adire poterai salu-
tem benivolentiae atque laboris siudiique sui quaere-
bat commertio.  Non desuni plurimi qui hoc laute et
prudenter exequi possint^ cum^   etsi nulli alii   tales
valeani repperiri^ in solis eius discipulis omne stu-
diorum et eloquentiae genus adhuc recenti eius me¬
moria ita per multa terrarum loca floreat^ ut maxima
rerum gestarum insignia non enarrare modo^ veruni
et exornare sufficiat.    Quot quantosque de alumnis
  Page 3