Inscriptiones Italiae et Siciliae

(Berolini :  apud Georgium Reimerum,  1890 [i.e. 1903])

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [V]  



PRAEFATIO.
 

Se
 

*eptimo decimo anno postqiiam coepta est prodit nunc nova haec Graecarum Siciliae Italiaeque inscriptionum coUectio, quam si
dixero piane ad insigne Mommseniani Corporis exemplum me instituere conatum esse, niliil iam opus erit meas rationes aut excusare
aut commendare. Hoc unum monco urbanos christianorum lapides, quos in Ioannis Baptistae de Rossi sylloge ali quando omnes prò
positum iri speramus, me omisisse consulto, ne cum viro doctissimo et ingeniosissimo ego viderer certare velie. Reliquarum regio-
num titulos christianos sexto saeculo non inferiores, quod eius facere potui, collegi, sed quoniam ab initio consilium fuit christianos
lapides ab hoc volumine omnino ex eludere ideoque ego mutato postea Consilio tumultuaria potius opera illos conquirere coepi, esse
potest ut nonnulla invitus praetermiserim, quamquam parato amicorum auxilio hoc damnum magna ex parte resartum esse credo.

Alienum est ab hoc loco longas et saepe taediosas huius operis moras queri: tamen ut necessarium ita gratum mihi est pro-
fiteri nunquam me multas et varias quae sese obtulerunt difficultates superaturum fuisse, nisi prompta usque manu cum nostratum
hominum tum Italorum Francogallorum Anglorum sustentatum. Italiam et Siciliam ipse peragravi: charta me deficiat, si iustis lau-
dibus egregios illos homines Italos praedicare velim, qui docti indocti, nobiles ignobiles, magistratus privati, prò sua quisque parte
incredibili studio mea negotia adiuverunt, qui dum incultas regiones permigro, hospitio libéralissimo me exceperunt, dum vias ignotas
persequor, duces mihi extiterunt et comites, dum musea et bibliothecas adeo, impedita expedierimt, operta aperuerunt, qui quae pri-
vatis curis collecta possidebant mihi utenda permiserunt, qui praesenti pariter atque absenti et opera et Consilio sive rogati sive u^ltro
succurrerunt. Dum subit laetissima illorum itinerum recordatio, facere non possum quin simul tot tantaque beneficia gratissima me¬
moria recolam.

Inter nostrates autem homines, cum longum sit eos omnes nominare qui varlis modis, variis temporibus huic syllogae pro-
fuerunt, insigni tamen laude memorandus mihi est Evgenivs Bormann, qui non solum apographa haud panca solita diligentia et
accuratione confecta mihi suppeditavit, sed illud quoque praestitit, ut de origine multorum lapidum, qui olim urbani nunc per varia
Italiae septemtrionalis oppida dispersi extant, certa ratione indicare possem; praeterea autem tabulas Tauromenitanas, quibus multum
ille temporis et operae impenderat, sua cura recognitas huic syllogae inserere voluit, qua in re nihil aliud dolendum mihi est nisi
quod doctis qui sperar! poterant commentariis adiungendis non satis ille vacabat. Pari voluntate devinxerunt me Hermannvs Des-
SAV et Vdalricvs de Wilamowitz-Moellendorff, quorum alter cum ipse longe alia et multo iucundiora sectaretur tamen prò ve¬
tusta amicitiae consuetudine, ne mea neglegere videretur, plagulis dìligenter percensitis non operarum solum errores corrigebat sed
in ipsis quoque titulis acute et vere multa sive adnotabat sive emendabat; Dessavius autem prompto animo et eandem hanc operae
partem in se recepit et prò insigni sua lapidum peritia litterarumque epigraphicarum cognitione multa utilia sive suis ex schedis
sive ex libris rarioribus subministravit. Sed prae ceteris omnibus unus mihi se adiunxit consiliorum auctor, operae adiutor et paené
socius Theodorvs Mommsen, cui quid debeam dum conor perscribere, haeret calamus. Nolo viri incomparabilis doctrinam jngenium
humanitatem indignis verbis laudare, sed mihi quid praestiterit velim explicare posse: qui mea negotia tamquam sua curabat), qui
ubi e re esse intellegebat se suaque omnia, et schedas et libros, et operam et otium mihi dicabat, qui sua interposita vel auctoritate
vel voluntate aliorum mihi sive opem sive gratiam conciliabat, qui ipse venerabili senectute ornatus magis quam oneratus iuvenem supe-
rabat constantia et laborum patientia, qui languentem me suo fervore excitabat, haerentem sustentabat, desperantem confirmabat, er-
rantem revocabat, qui ea denique benevolentia per sedecim hos annos me amplexus est, qua amicus solet amicum vel pater solet
filium. Huic igitur viro etsi meritas gratias reddere nunquam poterò, tamen gratum meum erga eum animum et voluntatem signi¬
ficare necesse mihi est, et gratum fore confido quisquis hoc volumine usus innumera illa docte et ingeniose a Mommseno adno-
tata legerit.

INSCR. GRAEC.   ITAL. ET   SICIL.                                                                                                                                          a
  Page [V]