Inscriptiones Italiae et Siciliae

(Berolini :  apud Georgium Reimerum,  1890 [i.e. 1903])

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [239]  



PARS QVINTA.

ROMA ET VICINIA.
 

In agro Romano Graeci tituli haud pauci inventi sunt, alii honorarii
a Graecis civitatibus vel Romanis hominibus positi vel Graecis in urbe
degentibus, alii a peregrinis dicati deis sive peregrinis sive indigenis,
alii quod argumentum ad doctam Graecorum eruditlonem pertinebat
Graece scripti, longe vero plurimi sepulcrales hominibus ex Graecia
vel Asia oriundis destinati sive libertis sive qui peregre advecti Romae
mortem oppetierunt. Quorum in numero quod multa sunt carmina, hoc
inde potissimum expllcandum est quod qui docte et eleganter loqui
volebant doctlorem quoque Musarum sermonem praeoptabant. Saepius
ipsum titulum Latine scriptum excipiunt versus Graeci, quo contra
nemo sane unquam Gracco titulo addidit Carmen Latinum, et in Ho-
monoeae sarcophago (CIG 6268) titulo Latino epigrammatisque La¬
tinis quattuor ornato unum quod adiectum est Carmen Graecum nobì-
lissimum et maxime conspicuum locum obtinet. Itaque Graece scripta
carmina non omnia ad Graecos homines referemus, sed saepius orna¬
menti loco Latini hominis sepulcro addita putabimus idemque valet de
eis quae docte vel sapienter vel acute Graece dieta médlls titulis La¬
tinis interspersa legimus, velut sv^v^i rsnvov, ovSsig dBdvarog vel in
rwv ìixwv TTavrwv rovfo ìixov vel rovg dyaBovg nat Bavovrag svsoysrslv
Ss7 alia id genus, qualia etiam in earum regionum sepulcris reperiuntur,
in quibus Graeci tituli reperiri non solent. Nam hoc tenendum est
Romae ipsa in urbe cum late pateret linguae Graecae usus propter in-
gentem Graeculorum confluxum et insignem Graecarum litterarum ve-
nerationem vel ostentatlonem, tamen extra urbem nusquam fere Graecae
linguae usum obtinuisse, antequam christianorum hominum colluvles ex
oriente profecta maxime in Italia septentrionall consisteret, quorum tituli
Aquileiae potissimum et Ravennae et in regione Mediolanensi frequentes
habentur. Ceteroqui quidquid Urbini, Pisauri, Florentiae, Bononiae, Ve¬
ronae, Venetiis Graecorum titulorum prostat, ea omnia vel ex Roma
urbe vel ex Graecia advenerunt exceptis fortasse carminibus paucis¬
simis, quibus doctiores aliquot homines sepulcra sua ornari voluerunt.
Multos lapides qui illis in urblbus reperti perhibebantur adhibitis certis
 

de origine auctoribus ad Romam urbem revocare potui adiutus saepe
paratissima Eugenii Bormann et voluntate et doctrina; alios de quibus
non certo constabat pauciores consentaneum erat eodem iudicio teneri
quod de pluribus ratum fuit.

Agri Romani titulos ita digessi ut Ostienses omnes seorsim propo-
nerem, ut quae portus peregrinorum frequentia et commercio insignis
indole peculiari signata sunt ne tamquam perirent in urbanarum in¬
scriptionum multitudine. Reliquorum oppidorum paucissimi sunt tituli
sacri vel publici, plurimi, ut res fert, sepulcrales. Haec duo genera
Inter se seiungenda fuerunt; nam ut dedlcatorli sive honorarii lapides
Tibure vel Praeneste vel ad lacum Nemorensem inventi sine dubio suo
quisque loco tamquam pretio aestimandl sunt nec ad urbem referri pos¬
sunt, velut C. Sallull Nasonls titulus ab Mysis Abbaitis in Dianae Ne-
morensis sacrario dedicatus vel Mlnlcli Natalis, cuius haud pauca sunt
monumenta Tiburtina, Tibure Aesculapio positum donarium, ita sepul¬
crales tituli Graeci casu factum est ut non in urbe sed in suburbanis
ut ita dicam oppidis ponerentur. Nam omnia illa urbanorum hominum
villis piena fuerunt, ut si quis libertus tempore aestivo in Tusculana
vel Tiburtina patroni villa obiret eius titulus nullo iure inter Tuscu-
lanos vel Tiburtinos, sed utique inter urbanos reponendus sit. Idem
dicendum est, ut hoc genere utar, de hermis per villas doctiorum
hominum olim dispositis: etiamsi quod de plurimis constat omnes
sciremus Tibure repertos esse, tamen ad urbanam vitam studiaque il-
lustranda utique pertinent haec docta Graecarum litterarum monumenta.
Itaque post inscriptiones sacras publlcasque urbanas singulis capltulis
sacrae publlcaeve comprehenduntur primum Aricinae quaeque eiusdem
regionis sunt, deinde Tiburtinae, denique Praenestina una; quibus ab-
solutis subsequentur urbis Romae et viciniae tituli reliqui omnes ex
argumenti similitudine dispositi.

Urbanos christianorum lapides ut par est syllogae ab Ioanne Bapti¬
sta de Rossi praeclare institutae reliqui.
 

I    OSTIA  (òstia).    PÙmXH ATOVSTI  (Porto).
 

Cf. Dessau CIL XIV p. 1 sqq.
 

Titulos Ostienses  et Portuenses uno  capitulo  complexus  sum Des-
savium  secutus, qui  de rebus  Ostienslbus  (1. s. p. 1—9) tam docte
 

tamque   luculenter   exposuit,   ut   invidiosum   foret   cbpias   eius   expi-
lare.
  Page [239]