Einhard, Vita Karoli Magni

(Hannoverae :  Impensis bibliopolii Hahniani,  1880.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [1]  



Vitam ^ et conversationem et ex parte non modica res
gestas^ domini e et^ nutritoris mei Karoli, excellentissimi et
merito famosissimi regis, postquam scribere animus tulit^,
quanta potui brevitate complexus sum, operam impendens ^,
ut de his quae ad meam notitiam pervenire potuerunt nihil
omitterem ncque prolixitate narrandi nova quaeque fastidien-
tium animos oflfenderem; si tamen hoc uUo modo vitari
potest, ut nova scriptione non offendantur, qui vetera et a
viris doctissimis atque disertissimis confecta monumenta
fastidiunt. Et quamquam plures esse non ambigam, qui otio
ac litteris dediti statum aevi praesentis non arbitrentur ita
neglegendum, ut omnia penitus quae nunc fiunt velut nulla
memoria digna silentio atque oblivioni^ tradantur, potiusque
velint, amore diuturnitatis inlecti, aliorum praeclara facta
qualibuscumque scriptis inserere quam sui nominis famam
posteritatis memoriae nihil scribendo subtrahere, tamen ab
huiuscemodi scriptione non existimavi temperandum, quando
mihi conscius eram, nullum ea veracius quam me scribere
posse, quibus ipse interfui quaeque praesens oculata, ut di¬
cunt, fide cognovi et, utrum ab alio scriberentur necne,
liquido scire non potui. Satiusque iudicavi eadem cum
aliis velut communi ter litteris mandata memoriae posterorum
tradere quam regis excellentissimi et omnium sua aetate
maximi clarissimams vitam et egregios atque moderni tem¬
poris hominibus vix imitabiles actus pati oblivionis tenebris
àboleri. Suberat et alia non inrationabilis, ut opinor, causa,
quae vel sola sufficere posset, ut me ad haec scribenda
conpelleret^, nutrimentum videlicet in me impensum et per-

!)etua, postquam in aula eius conversari coepi, cum ipso ac
iberis eius amicitia; qua me ita sibi devinxit debitoremque

a) Praefatio haec deest Al, B. 02. b) m. gesta-4 3. e) domni A 2. d) etn. m.
des.A^. e) ita ubique scripsi; codices woc2o imp., modo inp., saepe ip., et ita etiam
inm., imm. vel Im. scribunt. f) oblivione P. g) deest A 3, h) ita plerumque
codices vetustiores ; quare hanc ubique praetuli formam.

V) Cf, Ovidii Met. init:   In nova fert animus.  WATT,

1
  Page [1]