IO Doc^tmenti sul Barocco in Roma
tissimi domini Joannis Baptistae Burghesii fratris papae sine pompa
funerali ad basilicam Sanctae Mariae Majoris et fuit ibidem de-
positatum corpus et positum in cappella Rothomagensi usque
dum sit totaliter perfecta cappella, quam papa construi facit, in
qua se reliquit vivens per suum testamentum sepelliri.
[e. 528] 1610 Martii 27. Hora tertia noctis obiit hic Romae in palatio
suae residentiae in platea Columnae illustrissimus et reverendis-
simus dominus Innocentius, tituli Sanctorum Nerei et Achillei
Sanctae Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis de Bubalo.
[e. 538 B] 1610 Junii 5. Papa a villa Tusculani redivit Romam de mane
post dictam missam lectam et descendit ad domum supra sacre¬
stiam Sanctae Mariae Majoris et ibidem pransus est.
[e. 548 B] 1610 Novembris i. Processio non exivit extra portam Pala-
tii propter luvinam fabricae.
[e 567 b] T6ir Martii 31. ... papa ivit ad lodias apud cameram
consistorii ...
[e. 570] 1611 Aprilis 3. ... missa fuit cantata in ecclesia sacrosancta
Lateranense et ibidem data benedictio publica et solennis, quia
non potuit dari benedictio apud Sanctum Petrum propter fabri¬
cam imperfectam loci benedictionis.
[e. 572] 161 r Maii 12. Deinde papa ivit in sede delatus ad locum
publicae benedictionis accomodatum supra novam porticum San¬
cti Petri et ibidem dedit solemnem benedictionem.
[e. 577] 1611 Julii 4. Fuit consistorium in palatio Montis Quirinalis
in secunda aula nova.
[e. 579 b] 161 r Augusti 20. Fuit consistorium publicum in prima aula
palatii Montis Quirinalis noviter constructa ... Novi cardinales
praestiterunt solitum et debitum juramentum, quod prò omnibus
legit illustrissimus dominus cardinalis Rivarola in cappella privata
Sanctissimi Domini Nostri ejusdem palatii Montis Quirinalis novi.
[e. 581 b] 1611 Octobris 4. In festo Sancti Francisci papa, discedens
a palatio Apostolico, ivit ad ecclesiam Sancti Francisci in Trans-
tyberim et ibidem dixit missam lectam, associatus a duobus
cardinalibus ; in redeundo intravit in ecclesiam Sanctae Mariae
de Scala (i); deinde ivit ad suum palatium in regione Campi
Martis, ubi pransus est.
(i) Diversi pittori italiani allora in voga e uno stranieio, l'olandese Gerard
Honthorst, tanto noto per il suo chiaroscuro Caravaggesco da meritarsi il so¬
prannome : « Gherardo della Notte » erano chiamati ad ornare la chiesa dei
|