Orbaan, J. A. F. Documenti sul barocco in Roma

(Roma :  Società alla Biblioteca Vallicelliana,  1920.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page 38  



38          Documenti sul Barocco in Roma
 

Apostolicus, et primum fecit confessionem  fidei, quam  ego illi
legi, quia ipse non  poterat.

1621 Januarii 28, Obiit in palatio Apostolico in Quirinali
hora vigesima tertia cum dimidia Sanctissimus Dominus Noster
Paulus papa Quintus, aetatis suae annorum lxviii et mensium
quatuor. Corpus ejus fuit accomodatum de more et indutum
postea a paenetentiariis Sancti Petri veste subtana, zona, ro¬
chetto, mozetta et bireto et custodierunt corpus usque ad
horam xi, quod postea fuit in lectica portatum ad palatium
Apostolicum in Vaticano apud Sanctum Petrum et associatum
ab aliquibus parafrenariis suis cum fanalibus accensis hinc inde,
[e. 381] a militibus levis armaturae eques II tribus cum lanceis armatis, et
a militibus Helvetiis pedestribus, et paenetentiarii (a) Sancti Petri
cum vestibus suis ordinariis associarunt corpus, quod corpus
fuit portatum in cappellam Apostolicam, Sixti IIII nuncupatam,
in Vaticano, in qua fuit paratum omnibus pontificalibus para-
mentis rubris ac si missam esset celebraturus, cum sandalis, fa-
vone et pallio ac mitra de tela aurea et positum supra lectum
mortorium cum pulvino sub capite et cum duobus galeris de
velluto rubro pontificali ad pedes.

Vixit in pontificatu annos xv menses vili et dies xii,

(a) Cod. paenetentiariis
  Page 38