Dittenberger, Wilhelm, Sylloge inscriptionum graecarum

(Lipsiae :  apud S. Hirzelium,  1915-24.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page XIII  



PRAEFATIO.

De sylloges inscriptionum graecarum auctore cum egerit
viri incomparabihs amicus atque collega, iam quae ipse
Dittenberger de operis Consilio praemonuerit quaeque de huius
novae editionis ratione adicienda sint, omissis fere iis, quae
huic tempori iam minijs accommodata esse videntur, candidis
lectoribus exponemus.

Scripserat igitur Guilelmus Dittenberger Nonis Novembribus
anni 1883 in primae editionis capite:

,,Quum bibliopola honestissimus aliquot abhinc annos a me
peteret ut collectionem inscriptionum Graecarum ad res gestas
et instituta Graecorum cognoscenda praecipue utilium cmificerem^
non dubitavi ei morem gerere^ quia quod olim L C. Orellius et
G, Henxenus, nuper G, Wilmannsius in titulis Latinis non sine
magno fructu effecerunt^ etiam in Graecis haud inutile futurum
esse persuasum habebam. Accessi igitur ad opus^ quod variis 7^e-^
gotiis interpellatum nunc demum absolutum in publicum emittitur.

Atque in eligendis quidem titulis quid potissimum secutus
sim, etsi singillatim exponere longum est, paucis tamen indicane
dum videtur, Volui igitur hanc syllogen spectare ad nationis
Graecae res cognoscendas. Quare intra fines earum regionum
me continui^ quae iam ante Alexandri Magni aetatem a Graecis
habitabanturj abstinui a titulis Asianis (praeter oram maritimam
occidentalemjj Aegyptiis Usque qui passim per imperii Romani
provincias septentrionales et occidentales inventi sunt; non quo
ignorarem, aliis nominibus haud paucos ex his gravissimos et
utilissimos esse^ sed quia ab huius collectionis Consilio argumen¬
tum eorum abhorret.   At illarum regionum inscriptiones etiam

XIII
  Page XIII