Catullus, Gaius Valerius. Catulli Veronensis liber (v. 2)

(Lipsiae :  In aedibus B.G. Teubneri,  1885.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [1]  



PROLEGOMENA.
 

Poesin lyricam si sensu latiore intellegimus eam, qua quidquid
animnm humanum commouet exprimitur, in Italia iam Illa exsti-
terat, ex quo homines ab initiis rudibus ad uitam cnltiorem ad-
scendere inque uicis pagis oppidis congregati et publice deos
celebrare diebus sollemnibus et priuatim festa sua agitare coeperant.
mittimus hic hymnos sacros in deorum honorem priscis temporibus
numeris borridis confectos, Carmen fratrum arualium similiaque:
sola nobis res est cum uitae priuatae poesi lyrica. propria autem
Italorum indoles, acumino mentis excellens et intellegere acriter
prompteque quam alte sentire animique elatione efferri aptior inde-
que ad inrisionem dicacem iocosque salsos inclinans, etiam in bis
primis carminibus incomptis, quae choreis in deorum nenerationem
factis solebant adiungere, alternis nersibus innicem lacessere per
Insus liberos et opprobria rustica amabat. bis fescenninis *) —
sic  enim  appellabant hos  iocos, quod  nomen post solis poematis

*) quaeritur quonam haec prima carmina scripta putanda sint metro,
ualgo solmn uersum Saturnium regnasse in omnibus peraeque poematis
ante Liuium Andronicum factis statuunt. indicabo unum saltim metrum
alterum iam ante illum Romanis cognitum, nempe Fescenninum. Dio-
medes p. 479, 13 K. tradit huic contrarius est amphimacrus nel ('ut'
codd.) FescenninuSj amphimereSj quem aìii creticon appellant. miror
neminem animaduertisse creticum metrum non Graecorum imitatione
receptum esse in litteras Romanas, siquidem creticis scriptus est aperte,
siquid uideo, nobilis ille cistae Ficoronianae CIL. I 54 titulus siue paulo
ante bellum Punicum primum siue eo ineunte confectus:

Dindia Macólnia fileai dedit:
Nóvios Plautios méd Bomai fecit.
nimirum sic pronuntiando ut tum pronuntiabant homines ('Dindja',
porro 'Macólnia', denique 'ai' bisyllabe) habemus duos tetrametros cre-
ticos legitimos. bis nersibus 'Fescennenis' quam apte sit ornatum do-
num nuptiale, quale erat cista illa, ultro apparet. sed de bis rebus alias
fortasse plura.

CatuI/IìUS ed, Baebrens.   TI.                                                                     1
  Page [1]