Catullus, Gaius Valerius. Catulli Veronensis liber (v. 2)

(Lipsiae :  In aedibus B.G. Teubneri,  1885.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [67]  



w
 

LIBER PRIMUS.
 

Carmen ad Cornelium.

1. Qnoi dono lepidnm nouum libellnm.   habet aut certe babere
se fingit poeta ante se uolumen a bibliopola missum tale, quale e libra-
riorum manibus uixdum prodiit: quod cui amico iam dedicet circumspicit,
'nouum' illud uocat usu hominum nondum tritum, sed quasi intactum
nitens splendensque (cf u. 2), nisi praestat de ipsarum cartarum cogi¬
tare nouitate, quippe quae recens aduectae sunt ex officinis Alexandrinis
necdum longo situ putrefactae (cf  Stat.  silv. IV 9, 7 noster [libellus]
purpwreus nouusque carta cum opposito u. 10; uide et XXII 6); fortasse
tamen simul etiam aliud aliquid obnersatum esse Catullo ostendit cum
hoc 'nouum' coniunctum asyndetice (cf ad XLVI 11) 'lepidum'     hoc
enim 'lepidum', etsi et ipsum possit aliqua ex parte referri ad habitnm
extemum iucundum (Plaut. Pseud. I 1, 26   tàbéllis lepidis lepida  coti-
scriptis manu, LXXVIII 1), multo magis internas designat uirtutes: plenum
salis et facetiarilm ; cf. VI 17 lepido uersu; Mart. XI 20, 9 lepidos libellos.
itaque  'nouum' praeterea indicare uidetur librum,  qualem antea non
tulerunt litterae  latinae, in suo genere primum;  quo sensu etiam Ciris
auctor  dixit  u. 100   nouum uolumen (in  quo noua  materia  tractatur).
'libellum' autem audire primum uolumen (e. I—LX), cuius nugas ineptias-
que hic simul designat deminutinum, supra p. 58 monui.   'dono' hic ex-
plicemus oportet 'dedico' siue "^mitto' (hoc enim solemne uocabulum,
LXV 16) ob u. 8: similiter Mart. Ili 2, 1 cuius uis fieri, libelli, munus?
(subicitur u. 6 Faustini fugis in sinum: sapisti);  ceterum 'dono' ipso
modo significat, neutiquam deliberare diutius poetam, qui alioquin con-
iunctiuum posuisset (cf. ad LXIII 55), sed potius rhetorica interrogatione
derecte quaerere,    'quei' Itali restituere ex ^qui' in V tradito: formam
illam longe supra Augusti tempora usitatam saepissime (I 3, XXIV 6,
LXVII 47; cf. supra p. 50) in ^qui' mutauere librarli, quippe qui semper
non intellectas sibique insuetas formas priscas depranauerint fere eodem
modo; neue *'qui' olim dandi casu locutos esse Romanos putes ('quoi —
qui — cui', ut ex. gr. 'quom — qum — cum'), id quod erant qui sibi
persuaderent,   netat  et  formarum  ambiguitas  et  disertum  Quintiliani
[I 7, 27] testimonium : cf Buecheleri de declin. lat. [Lipsiae 1866 p. 59]
libellus.   ut hoc semel addam: Catullus non potuit non scribere etiam
'nouom' (ut ubique 'no' prò 'uu'), nos uero in editione nostra haec
similiaque  ibi tantum restituimus, ubi aperta codicum indicia admone-

5*
  Page [67]