LIBER SECUNDUS.
LXI.
1, 2. Collis 0 Heliconiei cultor, TJraniae genus. hoc carmen,
ad celebrandas Viniae Anrnncnleiae et Manlii Torquati (ad u. 16) nuptias
conpositum ideoque, etsi metro graecanico scriptum et mythologiae
graecae ornamentis ex more temporis instructum, tamen Bomanos ubique
ritus respiciens Romanumque spiritum per omnia prae se ferens, diniaum
est in duas partes principales; quarum una tamquam scaenam habet
uestibulum domus paternae nouae nuptae (1 —113, siue potius 120 uer¬
sibus nel 24 strophis constans), altera agitur ante aedes noui mariti
(114—228, h. e,, si textus integer est, 23 strophis constans). in utraque
parte adsunt quidem chori, uirginum nouae nuptae aequalium in priore,
in posteriore iuuenum noni mariti sociorum; tamen hi chori ita tan¬
tum carminis huius sumunt partem, ut ntrinsqne turbae principe aine
chorago (puero innesti: ad u. 12 sq.) cetera uerba plurima pronuntiante
(cf. 115 uideo, 189 ita me iuuent, 210 uolo) concinaut uersum intercala-
rem (cf. uu. 38 et 117). iterum autem in duas particulas distributa est
haec pars prior. incipit enim ab Hymenaei inuocatione (1—75) dici fosti
indoli adcommodata tenerisque uerbis (ut decet et locum et nirgiunm
chorum) dei potentiam celebrante; sequitur (76—113) ad nouam nuptam,
ut ad mariti domum deduci se patiatur, adhortatio non minus suauiter
anxium eius pudorem pauoremque consolans. initium igitur nersatur
cum in causa carminis exponenda, tum in arcessendo inuocandoqne eo
deo, aine quo nuptiae fieri nequeunt, Hymenaeo. hic tamquam nuptia-
mm deus celebrabatur a poetis graecia inde a Sappho (Hepbaest. 129),
a qua iam uidetur coniuncto nomine appellatus esse Hymen Hymenaeus
(Anth, Pai. VII 407, 5). quae copulatio fortasse expHcanda est ex dupli¬
cata Hymenis appellatione: primitus ita inuocabatur nirginitas (est enim
vftijv membrana uirginalis, qua rupia desinit esse uirgo, Seru. ad Aen.
IV 99, Don. ad Ter. Ad. V 7, 7), ut adiungerentur exclamationcs ex re
petitae co gaudii et al doloris; ex hac altera coniunctione illius v^év
(Callim. fr. 461 Scbn.) et al nata est concUiante uersus intercalaris for¬
mula certa (ad u, 4) paulatim Hymenaeus, qui ut gemellus eius Hymen
mox inter deos relatus est. quod numen ex carminibus natum esse cum
recordarentur, illud ex Musis genitum fecerunt; cf. Claud. epith. Pali.
|