Catullus, Gaius Valerius. Catulli Veronensis liber (v. 2)

(Lipsiae :  In aedibus B.G. Teubneri,  1885.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [611]  



FRAGMENTA.
 

Paucos qui a grammaticis adferuntur uersus in Catulli carminibus
a V praebitis non extantes iam saepius declaraui raihi uideri in fine libri
prirai (post e. LX) olira sedera suara habuisse.

I.  at non effugies meos iambos. iam qui adfert Porpbyrio intellexit
dici uersus maledicos : cf. XXXVI 5, XL 2, LIV 6. ideraque addit poetara
haec dixisse rainantera: in quera haec minae sint factae, sine ariolatione
diuinare non licet in tot Catulli iniraicitiis. Plaut. Asin. II 4, 9 malam
rem effugies numquam. raale nonnnlli Porpbyrionem, cuius fides in ad¬
ferendis scriptorum uerbis constat, hunc uel illum Iocum carminum nobis
seruatorum oh oculos habuisse putabant.

II.   hoc fragraentura, quod erui ex Plinii uerbis, nec nunc abicio,
immo rationes in adnotatione uol. I expositas etiamnnnc conprobo.
Plinius in Catulli hendecasyllabis, de quibus loquitur, hoc nituperat,
quod habeant '^primores syllabas' perrantatas. sic enim codicum lectionem
'prioribus syllabis' correxi in testimonio e. ad Corn. 3 (Suessius Cat.
p. 18 falsa innititur lectione). nam ut taceam ineptias Ellisii (edit.
Cat. p. 305^), syllabis uersus Phalaecius non utitur prioribus (quales
habet uersus ex quattuor syllabis, si dis placet, constans); nec accersas
ueUm 'priores pedes', nt optineas 'priores' id quod est 'priraores' ad¬
acquare: quod constat ex duabus partibus, habet partera priorem.
respicit Plinius solummodo initium uersus Phalaecii; cuius duae syllabae
primae uariae et permutabiles sunt, cum modo iambum modo trochaeum
possint inplere prò spondeo ipsius Plinii temporibus usitato; et hinc
ille conterraneum suum duriusculum uocat (quocum cf. Plin. iunior epist.
I 16, 5). sed hoc, nelle se duriusculum uideri Veraniolis suis et FabnlUs,
cum poeta nusquara declarauerit, cur non hinc concluderaus, quod et
obuium est et orania interpretandi artificia excludit, scil. respici uersura

amissum?

III.   hoc fragmentum una cum sequenti IV ad nobile quoddam
Priapeum pertinuit; qualia compluria scripsisse Catullum adfirmans
Terentianus Maurus e. XVII respicit, quod metro tantura Priapeo est
scriptum; unde hoc carraen a conlocatione prius non mirura est neglectnra
esse a grararaaticis prae eo, quod etsi in fine uoluminis positum tamen
et metro et argumento Priapeum esset omninoque maiore floreret fama.

39*
  Page [611]