Epitaphs of the Scipiones
a) L. Cornelius L. f. Scipio, cos. 298
Cornelius Lucius Scipio Barbatus
Gnaiuod patre prognatus, fortis uir sapiensque
quoius forma uirtutei parisuma fuit,
consol censor aidilis quei fuit apud uos,
Taurasia Cisauna Samnio cepit
subigit omne Loucanam opsidesque abdoucit.
b) L. Cornelius L. f. Scipio, cos. 259
Honc oino ploirume cosentiont R[omane]
duonoro optumo fuise uiro,
Luciom Scipione, filiom Barbati.
Consol censor aidilis hic fuet a[pud uos].
Hec cepit Corsica Aleriaque urbe
dedet Tempestatebus aide mereto[d].
c) P. Cornelius P.f. Scipio (ob. circa 170)
Quei apice insigne Dial[is fl]aminis gesistei,
mors perfe[cit] tua ut essent omnia breuia,
honos fama uirtusque, gloria atque ingenium.
Quibus sei in longa licu[i]set tibe utier uita,
facile facteis superases gloriam maiorum.
Quare lubens te ingremiu, Scipio, recip[i]t
terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.
Carmen Aruale
Leges XII Tabularum
Si in ius uocat, ni it, antestamino. igitur em capito. si caluitur pedemue struit, manum endo iacito. si morbus aeuitasue uitium escit, iumentum dato: si nolet, arceram ne sternito.
Rem ubi pacunt orato. ni pacunt, in comitio aut in foro ante meridiem caussam coiciunto, cum peroranto ambo praesentes. post meridiem praesenti litem addicito. si ambo praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.
Patronus si clienti fraudem fecerit, sacer esto.