VIII EINHARDI VITA KAROLI M.
vero basilicam non indecori operis in praedio suo Mulin-
heim^ aedifcavif^ et anno 825. Radleicum notarium suum
reliquias sanctorum arcessitum Eomam misit^. Quae vix
aegre impetrataci annis 826. et 827. in monasterio ilio
Mulinheim, quod iam Seligenstadt audit, sunt reconditae^,
Cum igitur inter doctos clarus^ et consiliariorum
imperatoris cum Hildoino abbate S, Dionysii facile prin-
cepSj regni negotiis magna ex parte pracesset, et licet
statura parvus^j JSIagni Einhardi nomine ferretur^j gravis
sensim sensimque rerum palatinarum commutatio intervenit,
Karolo enim puero ex secundis imperatoris nuptiis nato,
totum ludithae et Hludowici studium in eo vertebatur^ ut
partem ei regni inter reliquos filios distributi vindicarent.
In quo cum aliquantum temporis consumsissenty re publica
magis magisque neglecta, omnia ita pessumdari coeperunt,
ut Einhardus desiderio in praedia sua secedendi totus iam
repleretur^, Nec tamen abstinendum ratus^ quin antea
animum imperatoris tentaret^, oblatis ei anno 828. Ga-
brielis archangeli monitis, duodecim capitibus comprehensis,
et quo facto opus esset indicavit, et seditionem nisi illud
adimpleret exorturam praedixit io. Imperatore libello per-
lectOy alia fecit^ alia neglexit^^. Biennio post cum im-
Hist. transl. e, 42. minus recte Pertz sibi persuasit, ut laffé monuit,
Ncque id confirmare potest narratio fabulosa, quae legitur in Historia
trànslationis sanguinis Domini e. 2, 88. IV, p. 447, quae Einhardum
dicit 'clericum, in omnibus quae illi iniunxisset (Karolus) ministeriis sibi
semper aptissimum']. 1) Hist. transl. e. 2 [ed. Teulet IIj p. 178J.
2) [De hac praesertim 8chneider egit, ^Annalen f. Nass. Alterth^ XII,
p. 290 sqq. et de ecclesia antea in Michilinstat aedificata, quae etiam-
num in Sieinbach superest, ib. XIII, p. 99 sqqj, 3) Hist. transl.
4) 88.1, p. 216. 217. 5) Cf. Chron. Fontan. l, l. p. 293. 6) [Alcuini
versus: Non spernas Nardum, lector, in corpore parvum. Walafridi
prol.: homuncio nam statura despicabilis videbaturj. 7) Walafridi
Carmen de Einharto Magno [editum a Dilmmler, 'Z, f. D. Alterth,^ XII,
p. 467:
De Einharto Magno.
Nec minor est magni reverentia patris habenda
Beseleel fabri, primum qui percìpit omne
Artìfìcum praecautus opus. Sic denique summus
Ipse legens infirma Deus, sic fortia temnit:
Magnorum quis enim maiora receperat umquam,
Quam radiare brevi [in] nimium miramur homulloj.
8) Hist, transl, e. 2. 46. 50. et al 9) Paulo antea offensam impera¬
toris incurrisse videtur; s-cribit enim Gerwardo palatii bibliothecario e. 14,
se 8eligenstadi immorari iussum, et septem dierum absentiam sibi poena-
lem futuram. Epistola ea amicum suum de monitis Gabrielis imperatori
tradendis consulit. 10) Hist. transl. e. 47. 48; Ann. Fuld. a. 874,
11) Hist. transl, e. 47.
|