Pflugk, August Julius Edmund, Schedae criticae

(Gedani :  apud Fr. Sam. Gerhardum,  1835.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [3]  



     Xakevov curat ft 7fci>j(rai,  taste fiwh d/*X0Teiv"  %cekeiTov  M  xoii

dvct^cter^recs ri 7iiir]o-mTK jUfj dyvapwti xpiry w?f<ru%f7i>.



                                  Xenophon Mem.  II. 8,  5.
 

 Hiinendationis  duplex genus  antiquis scriptoribus adhiberi  solet:  unum  testium,

 id est librorum manuscriptorum auctoritate  subnixum,  alterum  in  cpniectura po¬

 situm.   Utroque,  si recte utare,  egregie iuves veterum scriptorum integritatem;

 utrumque autem, si non  sis vacuus a cupiditate aut superstitione, aeque pernicio-

 sum est.  De quo secus video statuere plerosque:  qui tutius librorum testimoniis

 stari existimant,  maluntque vel in vitiosis acquiescere, vel suspecta  quoquo  modo

 tueri, quam ullum coniecturis locum concedere.  Neque ego sane  negarim, earn

 fuisse quorundam superioribus saeculis temeritatem et licentiam,  quae iustam omni¬

 bus  de  hoc genere toto  dubitationem  movere  posset.   Sed tamen hominum illud

 potius quam artis viti-um  erat:  quae  tantum abest ut  hire dicatur  spreta testium

 auctoritate. ad opinionum  commenta confugere,  ut sola,  unde debebant omnes, re-

 petere iidem veritatis videatur.  Nisi forte de verbis sententiisque antiquorum scri-

 pfpmni.  plus  credendum librariis putamus, quam iis ipsis, quorum libros tractamus.

uQnod autem opinantur plerique,   nihil magnopere esse peccatum  a  librariis nisi

 seribendi errore,  id  si esset yerum,  praeclaram ego censerem esse  conditionem

 yeteijum, scriptorum: sed habeo ego exploratum diuturna observatione, plus  sibi id

 genus hominum in illos iuris  sumpsisse,  quam aut credible sk cuiquam nisi ex-

 perto,   aut ulli hodie criticorum concedatur.    Quae  quum ita suit,  nondum ego

 po.tui inducere animum,  ut quidquid  e  scripto proferretur,  defendendum puta-

 rem; quae autem ratio sentenliae,  usus verborum, consuetudo scriptoris,  ipsa de-

 nique fluctuatio scripturae (ex his enim  rebus  nascitur coniectura)  suaderent,  ea

 contemnerem.   Ac peropportune  accidit,  ut  huius  mihi speciminis edendi copia

 fierct,   quo meum aliorum vel  assensione confirmarem iudiciutn vel dissensione,

                                                            1*       .
  Page [3]