table of contents | text | finished

CHRONICON EPISCOPORUM FINLANDENSIUM.

[editorial note by Claes Annerstedt]

Ex manuscripto chartaceo, manu prioris partis seculi XVI:i, ut videtur, scripto, quod exstat in collectione Palmsköldiana, Biblioth. Upsal., n:o 312 ("Åbo och Åland"), p. 369; in eodem volumine p. 347 insertum est descriptum autographon P almsköldii hujus chronici. Duo complectitur folia in forma quarta minori, quorum in primis quinque paginis hoc chronicon una eademque manu ab initio usque ad calcem est perductum. Jam antea illud edidit celeberr. Porthan sub titulo: "Fragmentum Chronici episcoporum Finlandensium" in dissertatione sua: Sylloge Monument. ad ill. Hist. Fennicam pertin., pars I, Aboæ 1802. Obscuris lectionibus passim occurrentibus (cfr. episc. Folquinum, Thomam etc.) manifestum fit, scriptorem secutum esse vetustius manuscriptum, quod interdum non potuerit interpretari. Collatis hoc et Juustenii chronico episc. Finland. (edid. Porthan in 56 dissertat. Aboens. an. 1784-1800) plane apparet, illud maximam partem nihil aliud esse, quam retractationem veteris chronici, h aud raro iisdem verbis factam, qvare chronicon Juustenii, qui præterea inter scriptores medii aevi vix potest numerari, hic inserere supervacaneum duxirnus, praesertim quum undique perfecta uberrimisque annotationibus ornata editio Porthanii nuper it erum typis sit exarata (H. G. Porthan. Opera selecta, I, II. Helsingfors 1859-1862), ad quam lectores, si qua de re accuratiorem notitiam exoptaverint, relegamus et ex qua (sc. recentiori editione) ipsi, ubi necessarium visum sit, hausimus, quamquam hic, sicut alias, solum qvid novi invenerimus vel qvid textus explicandi causa non potuerimus silentio praeterire, annotavimus.