table of contents| editorial note

INCERTI SCRIPTORTS SUECI CHRONICON PRIMORUM IN ECCLESIA UPSALENSI ARCHIEPISCOPORUM

97

Hec sunt nomina episcoporum, et archiepiscoporum Vpsalensis ecclesie.

Primus fuit Sverinius episcopus,

Secundus Nicolaus episcopus,

Tercius Sweno episcopus,

Quartus sanctus Henricus martyr passus et sepultus Finlandie. in ecclesia Ab[o]ensi,

Quintus Coppmannus, qui obiit pridie kalendas Maji. et sepultus aput Vpsaliam,

Archiepiscopi Vpsalenses - -

Stephanus archiepiscopus qui obiit (anno domini M°C°LXXXV°) XV° kalendas Augusti. et sepultus in Aluastrum,


98

Secundus Johannes archiepiscopus. qui occisus fuit. a. paganis in Almarnum. (anno domini M°C.LXXXVIII°) II° idus Iulii. et sepultus Vpsalie,

Tercius Petrus qui obiit. (anno domini M°C°XC° septimo) XIIII° kalendas Octobris et Vpsalie sepultus

Quartus Olauus archiepiscopus, qui obiit. III° idus Nouembris (anno domini M°CC°) et sepultus Vpsalie

Quintus Walerius archiepiscopus qui obiit, (anno domini M°CC°XIX°) VII° idus Apprilis. et sepultus Vpsalie - - -

Sextus archiepiscopus Olauus II. qui obiit (M°CC°XXXIIII°) XIIII° kalendas Apprilis et sepultus Vpsalie

Septimus Jarlerus archiepiscopus qui obiit. (M°CC°LV°) VIII° kalendas Septembris et sepultus aput Sigtoniam

Octauus Laurencius archiepiscopus qui obiit. (M°CC°LX°VII°) III° nonas Marcii. et sepultus Enicopie apud minores. quia de ordine eorum assumtus fuit,

Nonus Fulco archiepiscopus qui obiit (obiit anno domini. M°CC°LXXVII°) V° nonas Marcii, et sepultus Vpsalie, Iste bona ecclesie quam plurima fecit insuper de bonis patrimonialibus reliquid ecclesie curiam in Bæremi et Grenby

Decimus Iacobus archiepiscopus (mortuus est archiepiscopus Iacobus anno domini M*°.LXXXI°) qui obiit VIII° kalendas Nouembris, qui eciam dedit ecclesie Vpsalensi curiam bonam in Skialby, [un]dea) constituit fieri perpet uam vicariam in ecclesia Vpsalensi,

Huic successit in archiepiscopum dominus Magnus electus consecratus, Cui petenti palleum. a. summo pontifice per procuratores suos. dominus Lundensis se obiecit, et pallei tradicionem fieri inpediuit, sic pendente lite in curia super palleo. mortuus est, anno domini. M°C°C°LXXX.IX° (kalendis Maii) hic dominus Magnus molendina in amne ciuitatis Vpsalensis construxit. hic eciam decanatus dignitatem. in ecclesia Vpsalensi instituit,

Huic successit frater Iohannes Vpsalensis, qui prius in ecclesia Aboensi episcopus factus, per postulacionem canonicam translatus fuit ad sedem Vpsalensemb), cuius eciam postulacio postmodum admissa per dominum Nicolaum papam. IIII. hic in via versus curiam constitutus. pro palleo optinendo apud Prouinum in Francia mortuus est anno domini M°CC°XCI° in octaua nativitatis beate virginis et ibidem sepultus fuit apud predicatores et postmodum reportatus ad Sictoniam. istiu s tempore habuit ecclesia curiam Bedherne. predia eciam que ecclesia habuit in Lyusabek et Nordhanmyri. permutata fuerunt et deducta in curiam Løsta -

Undecimus fuit Nicolaus Allonis oriundus Vpsalia. hic anno domini M°CC°XCV° pridie kalendas Augusti consecratus fuit apud Anagniam per dominum Tuskulanum episcopum kardinalem. palleum vero adeptus fuit statim post in die assumpcionis beate virginis in ecclesia cathedrali Anagnie. domino papa Bonefacio illic celebrante. hic tam irreprehensibiliter quam vtiliter rexit ecclesiam Vpsalensem. annis IX. cum dimidio. obiit autem anno domini M°CCC°V° nonas Februarii. et sepultus est Vpsalie -


[Footnotes]

a) Literae "un" in mscr:to omissae sunt.

b) Sequuntar in mscr:to eadem manu scripta, sed postea oblita verba: "presidente Rome domino Nicolao papa IIII anno domini M°C°C°XC°." Sequentia sunt adiecta alia, eiusdem fere temporis, manu, qua etiam numeri annorum, quos supra inclusimus, sunt appositi.