table of contents| editorial note

CHRONICON DE EPISCOPIS ET ARCHIEPISCOPIS ECCLESIÆ UPSALENSIS

99

Primus episcopus Vpsalensis fuit a) euerinus Secundus Nicolaus, Tercius Sueno Quartus sanctus Henricus martir qui fuit tempore beati Erici, Quintus episcopus Vpsalensis fuit Kopmannus.

Primus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Stephanus monachus de Aluastrum qui obiit anno domini M°CLXXV. XV kalendas Augusti, et sepultus Aluastrum, huic archiepiscopo contulit dominus papa librum ewangeliorum dictum carla knap et duas cruces lig neas paruas auro tectas in quibus conditum fuit lignum domini.

Secundus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Iohannes qui anno domini M°C°LXXXVIII. pridie idus Iulii occisus est a paganis apud Almarnastæk et sepultus apud Vpsaliam.

Tercius archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Petrus qui obiit anno domini M°C.XC°VII. XIIII° kalendas Octobris et sepultus apud Vpsaliam.

Quartus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus dictus Lambatunga qui obiit anno domini Millesimo CC° III° idus Nouembris et sepultus Vpsalie.

Quintus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Valerius, qui obiit anno domini M°CC.XIX° Septimo idus Aprilis et sepultus Vpsalie.

Sextus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus dictus Basatømir hic obiit anno domini M°CC°XXX°IIII. XIIII° kalendas mensis Aprilis cuius corpus relictum est in Vpsalia antiqua facta sedis translacione ad nouam Vpsaliam omni um aliorum episcoporum. et archiepiscoporum corporibus translatis ibidem sepultorumb).

Septimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Iarlerius, qui obiit anno domini M°CC°LV. VIII° kalendas Septembris qui sepultus est Sictonie, apud fratres predicatores huius tempore collegium canonicorum secularium institutum est in eccles ia Vpsalensi regnante domino Ericoc) rege Sweorum primo nimirum fuit monachorum.

Octauus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Laurencius ordinis fratrum minorum hic obiit anno domini M°CC.LX.VII° III° nonas mensis Marcii et sepultus Enecopie apud minores.

Nonus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Fulco. filius domini Iohannis Angelid) qui tempore Lugdunensis concilii per dominum Gregorium papam decimum factus fuit archiepiscopus Vpsalensis hic archidyaconus ecclesie existens. procu rauit licenciam translacionis sedis ad nouam Vpsaliam et fecit eciam eandem.e) honores ecclesie in plurimis ampliauit. factus vero archiepiscopus. canonias octo in ecclesia fieri procurauit, nam prius tantum quatuor canonici fuerunt ipse vero duodenarium numerum perfecit de patrimonialibus suis mansionem suam in Beremi et Grenby cum suis pertinenciis et attinenciis omnibus. apropriauit ecclesie Vpsalensi Obiit anno domini M°CC°LXX.VI°f) quinto nonas Marcii et sepultus Vpsalieg).


100

Decimus archiepiscopus fuit dominus Iacobus Erlendson h) archiepiscopus Vpsalensis, hic instituit XIII:am canoniam Cui annectebat decimas pauperum prouenientes de prouincia Solendahundæri. hic de mansione sua dicta Skiælby f ecit vicariam fieri perpetuam ad altare beati Nicolai et beate Katerine in ecclesia Vpsalensi, hic eciam de mansione Biscupcullum, cum ecclesia Cullum et decimis archiepiscopalibus atque decimis pauperum prouenientibus de parochia Cullum. ordinauit preben dam in ecclesia, in qua instituit sex paruulos pro seruicio chori. huius tempore habuit ecclesia curiam Mæthalby. hic obiit anno domini M°CC°LXXXI. VIII. kalendas Nouembris, et sepultus Vpsalie.

Post huius mortem die quinta natalis domini electus fuit in archiepiscopum dominus Iohannes Odholphi qui postmodum temporibus, Martini, pape quarti curia existente apud Vrbem veterem.i) eleccioni de se facte in manibus domini pape re nunciauit, post huius renunciacionem, cum peruenit ad noticiam capituli dicta renunciacio, electus fuit in archiepiscopum dominus Magnus Booson qui per dominum Iohannem Lundensem archiepiscopum confirmatus fuit et consecratus, sed ante optentum palium obi it huius tempore habuit ecclesia insulam Arnø, molendina constructa Vpsalie, et dignitas decanatus instituta in ecclesia Vpsalensi, obiit anno domini M°CC°LXXX° nono. XVII° kalendas Iuliij).

Post huius mortem postulatus fuit in archiepiscopum frater Iohannes dei gracia episcopus Aboensis, cuius postulacio per dominum Nicolaum papam. IIII. admissa fuit, qui postmodum pro inpetrando sibi palio versus curiam iter arripiens, apud. Prouinum, in Fr ancia obiit, cuius tempore habuit ecclesia curiam Bædthærmir, Item habuit curiam Løstir per prediorum tamen permutacionem, videlicet per curiam Liusabiæk et Nordhanmyri cum ipsarum attinenciis omnibus necnon et insule dicte Hanaholm, a nno eciam sue translacionis constructa fuit ecclesia lignea infra muros ecclesie noue et ibidem translate reliquie in die natiuitatis virginis gloriose. Tempore eciam suo permutata fuit curia Nes cum suis attinenciis ad tres marchas terre in Garni parochi a Cullum, obiit anno domini M°CC°XC° primo in natiuitatek) beate virginis, cuius corpus relatum est Siktoniam et apud fratres ibidem sepultum.

Vndecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Nicolaus Allonis oriendus Vpsalie factus per dominum Bonifacium papam octauum curia existente apud Anagniam, anno domini M°CC° nonagesimo. V. consecratus fuit per dominum Iohannem Tusculanum episcopum, astantibus consecracioni sue, domino Spirensi episcopo de Alamannia et domino Nigropontino de Grecia. In die beati Germani episcopi et confessoris, que est vltima dies mensis Julii, pallium adeptus in die assumpcionis virginis gloriose apud Anagniam in e cclesia episcopali sancti scilicet Magni martiris. Bonefacio papa illic celebrante. hic tam l) irreprehensibiliter quam vtiliter rexit ecclesiam. IX annis cum dimidio. obiit amio domini M°CCC°V. II. nonas Februarii et sepul tus est Vpsalie.

Duodecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus N[icolaus]m) Albus postulatus prius episcopus Arosiensis qui ecclesiam vestibus sacris dotauit quam plurimum preciosis, instituit eciam singulis septimanis die illa qua in anno cadit festum beati Nicolai cantari ad altare eius in ecclesia Vpsalensi pro hoc deputans pensionem. censum vero beati Olaui Vpsaliam portari procurauit qui obiit anno domini M°CCC° (XIIII III° kalendas Iunii)n).

Tredecimus archiepiscopus Vpsalensis fuit dominus Olauus sapiens de Forsum tempore cuius habuit ecclesia Vpsalensis insulam Arxo curias Kidhlinge et Fyaby necnon alia quam plurima minuta predia, hic domos lapideas in Thunum et Arnø fecit excepta saca rstya, qui obiit anno domini M°CCC°XXX secundo tercio idus Marcii et est sollempniter sepultus Vpsalie.

Quartodecimus archiepiscopus vpsalensis fuit frater Petrus Philippi, prius prior prouincialis ordinis predicatorum qui fecit sacarstiam lapideam in Arno, et perpessus multas iniu-


111

rias a minoribus obiit anno domini Millesimo CCC°XL primo dominica infra octauas beati Laurencii et sepultus est Sictonie apud predicatoreso).

Quintusdecimus fuit dominus Hemmingus quandocunque prepositus Arosiensis, vir magne sciencie et sani consilii, qui Vpsalie in mannerio archiepiscopi fundauit et ex toto consummauit domum lapideam supra cellarium Item . . .. . . obiit M°CCC°LI 76; ydus Majip).

q) Sextusdecimus dominus Petrus de Faeringetunom episcopus Lincopensis postulatus et confirmatus et palliatus vir deuotus et modestus obiit anno domini. M°CCC°LXVI Luce ewanliste die dominica.

Decimus septimus dominus Birgerus Gregorii prius prepositus Vpsalensis vir magne liberalitatis et sani consilii vir in omni sciencia precipue theologie legum et canonum peritus qui dictauit historiam sancte Birgitte, que jncipit Birgitte matris inclite It em historiam sancti Botuidi martiris que jncipit Triumphantis milicie Electus anno domini M°CCC°LXVI in die sancti Leonardi confirmatus anno sequenti ab Vrbano V° papa in Viterbio X° kalendas Augusti et consecratus jn die sancti Jacobi apostoli videlicet VIII kalendas Augusti obiit autem anno domini M°CCC°LXXXIII° V° ydus Marcii.

r) Decimus octauus Archiepiscopus Vpsalensis fuit Dominus Henricus Canonicus Vpsalensis vir juris canonici peritus, hic emit quam plurima bona predialia pro mensa Archiepiscopali eius redditus augmentando, Obiit autem Anno domini M°CCCC°VIII°, XIIII kalendas Aprilis.

Decimus nonus fuit dominus Johannes Jerechini nacione Dacus, Et ad instancias domini Erici Regis absque eleccione Capituli promotus, Hic edificauit in Thunom domum lapideam unam et in Arno tres, qui ad denunciacionem eiusdern Regis Ecclesia Vpsalensi prop ter crimina priuatus, Et postmodum ecclesiam Scalholtensem in Islandia assequtus, interfectus fuit miserabiliter ab Jslandensibus propriis dyocesauis, Qui anno Domini M°CDXX°IIs) depositus fuit a sede sua Archiepiscopali su is demeritis exigentibust) In Islandia fuit interfectus et dicitur coruscare miraculis.

Vicesimus fuit frater Johannes Haqwini ordinis sancte Birgitte Wazstenensis vir deuotus hic de mandato Apostolico mutato habitu ordinis portauit habitum Canonicorum regularium, ipse edificauit Vpsalie domum lapideam nouam, Et tandem morbo lepre confectus obiit quasi subito Anno domini MvCCCC°°XXXI°u) V° ydus Februarii.

v) Vicesimus primus fuit Magister Olauus Laurencii natus in Trøgdh jn decretis Baccalaureus Parisiensis. magnus rethor in factis suis multum seriosus. in muneribus magnificus et strenuus vir et magni consilii, hic existens prepositus Vpsalensis rite et canonice nullo contradicente electus est in Archiepiscopum Vpsalensem eciam non accedente nec requisito consensu regis, Qui munus consecracionis in persona recepit Rome sub Eugenio papa V:to, perpessusque est innumeras tribulaciones exilia et viarum in mari discrimina per regem Ericum. qui noluit eum aliquomodo admittere ad Archiepiscopatum Licet monitus per papam et rogatus Et eo in remotis agente Rex E[ricus] intrusit contra voluntatem capituli et cleri primo quendam Arnoldum Episcopum Bergensem. qui intrusioni consenciens et effectualiter prosequens Arnø mortuus est in breui miserabiliter in excommunicacione vt Antiochus non potens sufferre proprium fetorem genitalium Quo mortuo et in Daciam deducto idem Rex intrusit quendam Torlacum Nacione No ricum eciam contra voluntatem Capituli. Interim idem Magister Olauus Archiepiscopus in Concilio Basiliensi de iniuria sua conquestus est et causam suam fecit committi et per Concilium iustificatus est, Nec minus per regem admissus est: Licet Concilium pro eo ad regem specialiter scripserit. Eumque vt archiepiscopum in sessioni-


102

bus honorauerit et deputacionibus Eo tempore orta est guerra per quendam Engelbertum de Vallibus et terre principes contra eundem dominum E[ricum] propter iniusticiam suam Audito autem exercitu dictus Torlacus aufugit Et paulopost Magister Olauus Archiepi scopus in ecclesiam suam Vpsalensem cum gloria et honore ac populi exultacione rediit et receptus ymmo Regi reconciliatus est. Qui obiit Anno domini 1438. VII kalendas Juliix). Sub eodem O[lauo] Archiepiscopo per Concilium Basiliense annate erant sublate et electi pro confirmacione ad suos archiepiscopos accesserunt in ecclesiarum releuamen iuxta iuris communis disposicionem.

Vicesimus 2:dus fuit Reuerendissimus pater et dominus Nicolaus Ragwaldi tunc Episcopus Wexionensis et post postulatus per Capitulum Vpsalense concorditer ad ecclesiam Vpsalensem. Qui erat in omnibus moribus maturus in clero et populo manswetissimus et pii cordis. Justus. mansuetus denotus prudens munificus Hic impetrauit a regnicolis vt per permutacionem prediorum et bonorum ecclesie Almarastek cederet ad vsum ecclesie Vpsalensis pro fabricando castro vel curia ad voluntatem ipsius et suorum successorum, qui primus fundamentum posuit in competenti altitudine in expensis ecclesie. cleri. et mense Quam permutacionem tamquam rite factam. Reges Cristoferus et Karolus per suas litteras confirmarunt vna cum consiliariis regni Qui obiit Anno domini 1448. dominic a Reminiscere que erat 17 dies ffebruarii.

Vicesimus 3:tius fuit Magister Johannes Benedicti de Salistom Magister in artibus et Baccalaureus decretorum nobilis genere ffilius domini Benedicti Jonsson militis legiferi Vplandiarum Regis Karoli ex vtroque parente in 3:tia vel 4:ta lineis consanguineu s Canonice et concorditer electus et per Concilium Basiliense confirmatus vir bone consciencie.


[Footnotes]


a) Spatium, forsan pro litera initiali inscribenda, hic a scriptore relictum est. In praecedente chronico legitur: "Sverinius".

b) Manu e fine XIV:i seculi additum: 'hic fuit cognatus Erici regis tercii ut jnfra XCVII." (Dipl. Suec. I. pag. 240). Eadem manu infra scriptae sunt annotationes de XVI° et XVII° archiepiscopis.

c) Eadem manu, ac in annot. superiore supra verbum "Erico" est adscriptum "III°" et in margine "hic notandus est".

d) "Senioris" recentiore manu superscriptum est.

e) Eadem manu SIV:i seculi additum in margine superiore: "Anno domini M°CCLXXIII° translatus est beatus Ericus de antiqua Vpsalia ad nouam ecclesiam metropolitanam presentibus dominis Waldemaro rege Fulcone archiepiscopo et alii s nobilibus."

f) Legendum: MCCLXXVII°; sicut etiam legitur in praecedente Chronico atque in Chronologia n:o XIX SS. rer. Suec. Tom. I. Fulconem adhuc 27 Maji 1276 vixisse apparet ex Diplomat. Suec. I. p. 509.

g) Eadem manu recentiore: "hic fuit cognatos ducis Birgeri vtinfra CXVII°." Quod tamen folium registri nullam affert lucem.

h) Legendum: Israelsson. Vide: Benzelii Mon. Eccles., pag. 201.

i) Hodie: Orvieto.

j) De die eius supremo dissentiunt auctores. Praecedens Chronicon affert kalendas Maji, Chronologia autem in annotat.f) memorata XIII kalendas Maji. Diplomatarium nullam praebet lucem.

k) Praecedens Chronicon: "in octaua natiuitatis."

l) Haec duo verba in mscr:to iterata sunt.

m) Supra lineam paullo recentiore manu est ascriptum: "Kætilli".

n) Verba in parenthesi addita sunt manu e fine XIV:i seculi.

o) Hic finitur annotatio primi auctoris registri Upsalensis et recentior manus excipit.

p) Quae de morte Hemmingi afferuntur, eadem vel paulo recentiore manu sunt in margine apposita.

q) Hinc recentiore manu.

r) Hinc alia manu.

s) Duae ultimae literae alia manu sunt additae.

t) Eadem manu, ac in annotat. superiore, apposita sunt, quse sequnntur de hoc archiepiscopo.

u) Legendum: MCDXXXII, ut legitur in Diar. Wadstenensi, quod probatur duabus literis indulgentiarum ab Joh. Haquini datis 27 April. et 2 Augusti 1431, quae adhuc in Arch. Regni asservantur. Cfr Spegels Skrifteliga bevis p. 32—44.

v) Hinc recentiore manu.

x) Quæ sequentur de Olauo, eadem manu sunt in margino adscripta.