Corpus iuris canonici. (v. 1)

(Graz :  Akademische Druck- u. Verlagsanstalt,  1959.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page XCIX-C  



XCIX
 

PROLEGOMENA.   DE EDITIONIBUS DECRETI GRATIANI.
 

autem generis meliores editiones inspicere potui, sed
etiam textum earum cum Gratiani textu comparare
debui; ratio autem, quae inter hanc et editionem Ro¬
manam intercedit, permagni Richtero, mihi nuUius fuit
momenti. Quanquam igitur ingenti usus labore ratio¬
nem quae inter Gratiani singulos canones et coUe¬
ctiones intercedat indagare non potui ^, persaepe tamen
haud spernendum inveni adiumentum ad codicum
lectiones constituendas, cum eas collectionibus vel
fontibus comprobatas et in vulgata demum, quin etiam
in editione Romana, immutatas viderem.

Contra inutilem fore operam putavi, plures edi¬
tiones conferre aut a Richtero adhibitas denuo com¬
parare, cum editiones illae codicibus nunc primum
allatis obscuratae sint. Ubicumque igitur eas com¬
memoro, Richterum me secutum esse scito.

In editione mea AB potissimum secutus sum codi¬
ces, neque me tamen ita ei rationi dedidi, ut non inter¬
dum ex C, saepe etiam ex EGH genuinam lectionem
peterem, quae collectionibus luculente approbabatur,
cum AB codicum lectio saepissime ex errore librarli
orta esset, qui, ut exemplo utar, ultimam verbi litteram
secreverat vel cum insequenti verbo coniunxerat. Quare
et ubicunque textus noster ab editione Romana dis-
crepat, quibus codicibus quorumque virorum auctoritate
niteretur indicavi, et ubi textum Romanum servavi,
praecipuam tamen codicum, coUectionum, fontium
lectionum varietatem adnotavi^.

Qua ratione id quoque effectum est, ut omnes
correctorum interpolationes eicerentur correcturaeque
removerentur, Genuinus enim Gratianus cum omnibus
suis erroribus et vitiis reconstruendus erat, Quare,
quo etiam accuratius verba ipsa restituerentur tempo-
risque color servaretur in scribendi genere ad codi¬
cem A me applicui; idque eo magis faciendum esse
putavi, cum medii aevi scribendi ratio ad eam, qua
Romani usi sunt, multo propius accedat quam saeculi
decimi sexti, quam correctores adamaverant, Bòhmer
et Richter servaverunt.

Rationem a me initam etiam in canonum inscri¬
ptionibus valere consentaneum est; quas utrum recte
an perperam scripsisset, nihil mea intererat; intererat,
utrum Gratiani verba expressissem necne. Neque vero
historicam rationem ideo neglegendam fuisse apparet;
quae tamen in adnotationibus idoneum obtinuit locum
textus, ut par est, servata integritate,

Duabus tantum in rebus a ratione inita receden-
dum esse putavi; nam Decreti partitionem, quae adhuc
in usu erat, servavi, ne parum apta fieret editio mea
ad virorum doctorum usum, neve cum omnibus, quae
de Gratiano scripta essent, minus concineret. Deinde
vero ob eandem càusam paleas retinui; multa enim
iam per saecula inveniebantur eae in Decreto Gratiani
canonumque numerationis participes erant; quas si
nunc eicerem, totam canonum numerationem turba-
rem; idque eo magis, cum non ubique certum sit
quis locus palea sit quis minus, Contra omni in
paleis crisi abstinui, nisi quod varias lectiones ad-
notavi.
 

1  Quamobrem chronologico tantum ordine canonum coUectiones enu¬
meravi. Nihilominus nunc, quae ratio inter Gratianum et singulas col-
lectiones indercedat, multo malore cum probabilitate indagari potest,
quam antea.

2  Ubicunque ad comprobandam meam lectionem fonte vai collectioni¬
bus canonum, quae ab uniuscuiusque canonis initio nominatae sunt,
afferendis abstinui, cum editionis Romanae lectionibus ea oongruere scito,
quas sub rubrica peculiari invenies.
 

Maxime vero ardua quaestio erat de editione
Romana: textus eius decreto pontificali prò unico vero
constitutus est, et ubicumque de iure agitur eius unius
est auctoritas; quod etsi nunc quidem perraro fit, ca-
vendum mihi tamen erat, ne a principio editio mea ad
hunc usum parum idonea evaderet. Praeterea quoniam
fontem iuris catholicae ecclesiae edebam, ex catholici
quoque hominis persona mihi agendum erat, qui iussis
pontificalibus tenetur.

Quanquam a Gratiani restituendi studio nullo
pacto recedendum erat^. Commodum tamen esse
indicavi sub peculiari rubrica eisdem typis, quibus
textus exscriptus est, editionis Romanae lectiones indi¬
care, ubicumque meus textus ab illa discrepat, pari¬
terque correctorum interpolationes. Quo me et litteris
et iurisdictioni et religioni catholicae piane satisfecisse
arbitror.

Etiam in inscriptionibus correctorum operam ob-
servavi eorumque verba suo loco reliqui; quod etiam
ideo a me factum est, ne nimis oneraretur varia-
rum editionis Romanae lectionum rubrica, Peculiari-
bus tamen typis uncisque eas, pariter atque paleas,
ut posterioris temporis additamenta a genuino textu
secrevi.

Quare haec erit novae editionis externa species:

Distinctionum et canonum partitio eadem est,
atque in editione Romana,

Dieta Gratiani typis qui cursivi vocantur exscripta
sunt praeposito, ut solet, Gratiani nomine (typis, qui¬
bus nomen est antiquis exscripto, cum non a Gratiano
ipso profectum sit); rubrica inscriptionesque singulo¬
rum canonum item cursivis typis insignes sunt, quo¬
niam Gratianus earum auctor est. Verba, quae uncis
inclusa adscripta et antiqua scriptura impressa sunt,
ad editionem Romanam pertinent.

Canones ipsi ubique antiqua scriptura exscripti
sunt, verba aliorum auctorum in iis aliata signis [„non,
ut antea, cursivis typis secreta"]: sic enim sola Gratiani
verba exscripta sunt.

Paleae nomine addito antiqua expressae scriptura
uncisque inclusae sunt.

Sub textu tres partes distinguendae sunt:

Quarum in prima varias editionis Romanae lectio¬
nes invenies litteris alphabetico ordine progredientibus
adnotatas, quarum series uniuscuiusque canonis initio
redit.

In altera notationes correctorum exstant. Qua¬
rum cum haud magna nunc quidem sit auctoritas,
utque chartae parcatur, parvis eas typis exscribendas
curavi. Notatae sunt signis *, **, ***, f et cet., quorum
ordo cum canonum initio incipit.

In tertia denique meum ipsius apparatum col¬
locavi arabicis numerorum notis per singulas distin¬
ctiones adnotatum. Hic historicum et criticum com-
mentarium, coUectionum indicationes*, argumenta,
quibus scripturae electae probentur, varias lectiones
invenies.

Index, qui fini operis additus est, a me denuo
accurate   recognitus   est.     Attamen   in   mutationibus
 

3  Quid quod archivum quod inscribitur ,,f. d. kath. Kirchenrocht,"
(voi. 33, p. 150), fidei catholicae striotissime deditum, professum est, viro-
rum doctorum operam hodie edictis pontificalibus cohibandam non esse?

4  Ibidem semper indicatum est, num loci initium idem sit atque apud
Gratianum, num — id quod ad provenientiam maximi est momenti —
collectionis commemoratae canon copiosior sit Gratianeo, quod verbis
„ can. cont." uncis inclusis significavi.
  Page XCIX-C