Corpus iuris canonici. (v. 1)

(Graz :  Akademische Druck- u. Verlagsanstalt,  1959.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [1-2]  



CONCORDIA

DISCORDANTIUM   CANONUM,

AC PRIMUM*

DE    IURE
NATURAE   ET   CONSTITUTIONIS'=
 

DISTINCTIO   PRIMA.

GRATIANUS.

Humanum genus duobus regitur, naturali uidelicet iure et
moribus. Ius naiurae^^ est, quod in lege et euangelio continetur,
quo quisque iubeiur alii facere, quod sibi uult fieri, et prohibetur
alii inferre^, quod sibi no lit fieri. Unde Christus in euangelio'^:
„ Omnia quecunque uultis ut faciant uobis homines, et uos eadem
facite illis.    Haec est enim lex et pì-ophetae.^''

Hinc Ysidorus in V. libro Ethimologiarum [e. 2.] ait^:

C. I.    Diuinae leges natura, humanae moribus Constant.

Omnes leges aut diuinae sunt, aut humanae. Diuinae
natura, humanae moribus Constant, ideoque he discrepant,
quoniam aliae aliis gentibus placent. §. i. Fas lex diuina
est: ius lex humana. Transire per agrum** alienum, fas est,
ius non est.

Gratianus. Ex uerbis huius auctoritatis euidenter datur
intelligi, in quo differant inter se lex diuina et humana, cum
omne quod fas est, nomine diuinae uel iiaturalis legis accipia-
tur, nomine uero legis humanae mores iure conscripti et traditi
intelligantur. §. i. Est autem ius generale nomen, multas sub
se continens species.

Unde in eodem lib. [Etymolog. e. 3.]   Ysidorus ait:

C. II.    Ius genus, lex species eius'^^ est.
Ius generale nomen est; lex autem iuris est species.
Ius autem est8 dictum, quia iustum est.   Omne autem ius
legibus et moribus eonstat.

C. III.    Quid sit lex^.
[Isidor. eod. cap. 3.]
Lex est constitutio scripta.

C. IV.    Quid sit mos.
[Isidor. eod. cap. 3. et Iib. IL e. io.] 10
Mos* autem 11^ est longa consuetudo, de moribus 12 tra-
cta tantumdem^^.
 

C. V.    Quid sit consuetudo.
[Isidor.i* eod. cap. 3. et lib. II. e. io.]

Consuetudo autem est ius quoddam moribus ^^5 institu-
tum, quod prò lege suscipitur, cum deficit lex. §. i. Nec
differt, an scriptura, an ratione consistat, quoniami^a et
legem ratio commendat. §. 2. Porro si ratione lex constai,
lex erit omne iam, quod ratione constiterit, dumtaxat quod
religioni congruat^^^, quod disciplinae conueniatisc^ quod
saluti proficiat. §. 3. Vocatur autem consuetudo, quia in
communi est usu.

Gratianus. Cum itaque dicitur: „non differt, utrum con¬
suetudo scriptura, uel ratione consistat,^'' apparet, quod con¬
suetudo partim est redacta in scriptis, partim moribus tantum
utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio
siue ius uocatur ; quae uero in scriptis redacta non est, generali
nomine, consuetudo uidelicet, appellatur.

§. i. Est e<i9d alia diuisio iuris, ut in eodem libro [V. e. 4.]
testatur  Ysidorus ita dicens:

C. VI.    Que sint species iuris.
[Isidor. eod. e. 4.]
Ius aut 20 a naturale est, aut ciuile, aut gentium.
C. VII.    Quid sit ius naturale.
[Isidor. eod. e. 4.]
Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod
ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur,
ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successioni* et2^
cducatio, communis omnium possessio et omnium una liber-
tas, acquisiti© eorum, quae celo, terra marique capiuntur;
item depositae rei uel commendataci^ pecuniae restitutio,
uiolentiae per uim repulsio.   §. i.   Nam hoc, aut si quid
huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equum-
que habetur.

C. Vili.    Quid sit ius ciuile,
[Isidor. eod. e. 5.]
Ius24 ciuile est25a^ quod quisque populus uel ciuitas^Gb
sibi proprium diuina humanaque^^ causa constituit.
 

EDITIO   ROMANA.

a) de iure divinae et humanae constitutionis. — Dist. I. b) naturale — e. 2. a) lex autem species est ■— e. 4. a) mos
est I. cons. de m. tantummodo tracta — e. 5. a) quando b) conveniat e) congruat d) est autem — e. 6. a) ius autem —
e. 8. a) est: deest   b) quaeque civitas

NOTATIONES   CORRECTORUM.
 

* Ac primum: Hoc loco in manuscriptis codicibus magna est varie-
tas. Nam partim nulla est hoc loco inscriptio, partim vero legitur: De iure
scripto et non scripto, et quod cui praeponatur, et legum auctoribus et duorum
malorum electione, sive dispensatioìie. Aut : Ac primum de iure constitutionis
naturae divinae et humanael. Aut: De iure naturae ei humanae constitutionis,
quam Dominicus de Geminiano agnoscit, et exstat in nonnuUis antiquiori-
bus editionibus. Aut : De iure naturae et constitutimiis, quae inscriptio ma¬
xime videtur convenire tractationi Gratiani, qui saepe ad haec capita rever-
titur, ut initio distinct. 5. 7. 8. 15. et 11. q. 1. e. si quae causae hunc totum
locum indicans scribit : Require in principio, ubi differentia signatur inter ius
 

naturale et ius constitutionis. Veruntamen in hac tanta varietate, quae, ut
aliae coniecturae mittantur, argumento esse potest, nullam hic a Gratiano
ipso positam esse rubricam, satis visum est retenta vulgata lectione ceteras
indicare.

C. IV. — * Mos est; Apud Isidorum haec antecedunt: Mos est veiustate
probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vacata est, quia
scripta est.   Mos autem longa consuetudo est, etc.

0. VII. — * Successio: In tribus codicibus manuscriptis Isidori et
aliquot Gratiani legitur : liberorum susceptio ei educatio, quae lectio convenit
cum 1. 1. D. de iustit. et iure, versic. hinc descendit.
 

:
 

D i s t. I. 1) AC. — de iure const. nat. et hum. : E Edd. Yen. I. U. Nor. ; de iure const. nat. hum. : Ed. Arg. ; de iure const. natur. div. et hum. : Ed. Bas.
2) ABCE 3) minime inf.: D 4) Matth. e. 7. «, 12. 6) Cum novissima hujus libri editio in tomo II Corp. Gh-ammait. lati. ìieit. minime possit probari, uarieiatem
leciiomim inde afferre opus esse non duximus. |i e a n. 1. 6) transire per alienum : orig. ed. Areval. \\ e an. 2. 7) ABCDF 8) est : deest: AB || e a n. 3. 9) add. : quid
sit mos, quid sit consuetudo: E, ubi hoc caput cum seqq. duobus coniunctum est\l can. 4, 10) ho Decr. IV, 200; Ivo Pan. II, 161; Colt. tr. P. ìli, 7, 1. (Ili, 8, 1.)
Caes. I, 13. 11) ABCDEFOH - ong. 12) vetustate probata cons. : Ivo Decr. ; comprobata: Coli. tr. P. 13) A orig. et aliquot Codd. sec. Corr. ; de moribus tant.
tracta: desunt in Coli. tr. P., ubi legitur: sive lex soripta. — tantundem: deest: B; tantummodo: rei. Codd. coli. )| can. 6. 14) Secutidum fr. 32. Dig. de legib. et
TeriulliaHum in lib. de corona militis — Ivo Decr. IV, 200 ; Ivo Pan. II, 161 ; Coli. tr. P. HI, 7,1. (Ili, 8,1.) ; Caes. 1,13. — in omnibus usque ad %. 1. verb. : consistat.
15) a maioribus : Coli. tr. P. 16) ABCG Bòhmer. 17) AUDF - orig. 18) ABDF - orig. 19) ABCQ || e an. 6. 20) C et orig. || e a n. 7. 21) susceptio : Isidor. Edd.
Grial (Matrit. 1591.) et Areval (Rom. 1797.) Bòhmer secundum H 22) puerorum educatio: CDEFQH 23) commodatae QH orig. edd. citi, commendatae vel
commodatae: i**]! can. 8.   24) cf. l. 9. Dig. de iust. et iure    26) AUCEFG - orig.    26) ABCD - mg.    27) d, h. inspecta causa: Bòhm.

Corpus iur, can.   Ed. Friedberg.                                                                                                                                          1
  Page [1-2]