Sallust, Bellum catilinae

(Boston :  D.C. Heath,  1908.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [1]  



C.  SALLUSTI  CRISPI
BELLUM   CATILINAE

1.   Omnis homines, qui sese student praestare ceteris ani-
malibus, sum ma ope niti decet, ne vTtam silentio transeant
veluti pecora, quae natura prona atque ventrl oboedientia
finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est;
animiimperi5, corporis servitio magis utimur; alterum nobis 5
cum dis, alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius
videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et, quo-
niam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri
quam maxume longam efficere. Nam dlvitiarum et formae
gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque lo
habetur.

Sed   diu   magnum   inter  mortalis   certamen  fuit,   vine
corporis an virtute  animi res militaris magis procederet.
Nam et prius quam incipias  consulto et ubi consuluerTs
mature  facto  opus   est.    Ita  utrumque   per  se indigens 15
alterum alterius auxilio eget.

2.   Igitur initio reges (nam in terrts  nomen imperl id
primum fuit) divorsi, pars ingenium, alii corpus exercebant;
etiam   tum vita   hominum sine cupiditate agitabatur,  sua
cuique satis placebant.    Postea vero quam in Asia Cyrus, 20
in   Graecia Lacedaemonii   et  Athenienses   coepere   urbTs

* Arabic figures, as 33, refer to the syntactical appendix; those beginning
with the Roman figure, as ¥3(3), refer to the introduction.

Ch. I : 3, ventrT, 33; 5, animi, 46; 5, corporis, 47; 8, nostri, 48; 12,
vine, 78; 14, consults, 72; 15, per se, 29. Ch. 2 : 17, igitur, V3(3), 97;
17, imperl, 44 ;   18, drvorsT, Vi(4) ;   20, cuique, 93.
  Page [1]