Sallust, Bellum catilinae

(Boston :  D.C. Heath,  1908.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page 2  



2                            C.   SALLUSTI  CRISPI

atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli
habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare,
tum demum periculo atque negotils compertum est in bello

25 plurumum ingenium posse. Quod si regum atque impe-
ratorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequa-
bilius atque constantius sese res humanae haberent, neque
aliud alio ferri neque mutari ac misceiri omnia cerneres.
Nam imperium  facile eis artibus retinetur, quibus initio

30 partum est. Verum ubi pro labdre desidia, pro continentia
et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul
cum moribus immutatur. Ita imperium semper ad optu-
mum quemque a minus bono transfertur.

Quae homines arant, navigant, aedificant, virtiitl omnia

35 parent. Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, in-
docti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; qui¬
bus profecto contra naturam corpus voluptati, anima onerl
fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestum5, quoniam
de utraque siletur.   Verum enim vero is demum mihi vivere

40 atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus prae-
clarl facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in
magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

3. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene
dicere baud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri

45 licet; et qui fecere et qui facta ahorum scrlpsere, multl
laudantur. Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par
gl5ria sequitur scrlptorem et act5rem rerum, tamen in
primis arduum videtur res gestas scrlbere: primum quod
facta dictis exaequanda sunt;  dehinc quia plerique quae

sodellcta reprehenderls malivolentia et invidia dicta putant,

Ch. 2 : 22, dominandi, 180; 25, plurumum, 13; 25, quod sT, 102; ^2,
optumum quemque, 92; ^7) corpus . . . onerT, 187, V4(2),' 40, negotio,
V3(4)j 43- Ch. 3 : 43, facere, 161 ; 44, absurdum, 189, 74(3); 46, tametsi
. . . sequitur, V3(5), 124;  48, gestas, 176;  49, dictis, 40.
  Page 2