// diario del Cerimoniere i i
1612 Januarii 28. Hora vii noctis, veniendo ad diem Do- [e 592 b]
minicam, obiit hic Romae in palatio suae solitae residentiae apud
Sanctam Mariam in via Lata illustrissimus dominus Sylvester Al¬
dobrandinus, Sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis Sancti Ce¬
sarei nuncupatus, pronepos felicis recordationis Clementis pa¬
pae Vili, annorum xxiii in circa.
1612 Februarii 13. Hac nocte praeterita circa horam nonam [e. 594B]
palatium illustrissimi domini cardinalis Farnesii in una parte
passum est maximum incendium et ignis per multas horas com-
bussit multa bona et praecipue aliquorum familiarium domina-
tionis suae illustrissimae.
1612 Martii 2. Papa ... ivit ad palatium Apostolicum apud [e. 595 b]
vSanctum Petrum, ascendens superius ad suas cameras per viam
secretam viridarii ...
1612 Martii 3. Fulgur de coelo cecidit supra arborem Castri [e. 596]
Sancti Angeli et illam combussit.
1612 Martii 19. Fuit consistorium in palatio Montis Quiri- [e. 598]
nalis in camera, quae est supra yiam Piam.
1612 Aprilis II. Post prandium papa, indutus stola supra [e. 600]
mozettam, sedens sub baldachino in tertia aula Montis Quirinalis,
quae est apud cappellam privatam Suae Sanctitatis, dedit au-
dientiam publicam illustrissimo domino Carolo Gonzaghae, ora¬
tori serenissimi domini Francisci Gonzaghae novi ducis Mantuae,
qui venit ad praestandam obedientiam nomine praefati serenis¬
simi ducis et ad referendam mortem sui patris ...
1612 Aprilis 13. Fuit concio in prima aula magna apud sca- [e 601 b]
las magnas palatii Montis Quirinalis. Interfuit papa intus bussu-
lam et interfuerunt illustrissimi domini cardinales cum cappis
violaceis.
1612 Aprilis 25. Cardinales comederunt cum papa in aula [e. 605 b]
magna dieta Gallarla prope aulam Clementinam.
1612 Septembris 25. Papa post dictam missam lectam in [e 617]
sua privata cappella palatii Montis Quirinalis ivit ad suum pa¬
latium in regione Campi Martis et ibidem pransus est. Post
prandium hora xxii cum dimidia redivit ad Montem Quirina¬
lem associatus a quattuor cardinalibus.
Carmelitani, Giulio Mancini, che ricercò tutte le opere importanti di pittura nel
tempo di Paolo V e poco dopo, ne porta testimonianza nel suo « Viaggio per
« Roma », cod Baiberin, lat 4315, e, 3: « Nella Madonna della Scala, sopra la
« porta del cavalier Guidotti, dentio a man destra Gherardo fiammengo, Anti-
« veduto, Gian dal Borgo, Palma ; la Madonna in faccia del cavalier Giuseppe,
« Carlo Venetiano, e Pomaranci cavaliere ».
|