Catullus, Gaius Valerius. Catulli Veronensis liber (v. 2)

(Lipsiae :  In aedibus B.G. Teubneri,  1885.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page 45  



PROLEGOMENA.                                    45

dubio erant communia cantoribus Euphorionis et in cultioris poesis
mitiis lubenter excusantur. quorum reliquornm poetarum nono-
rum carmina docta si hodieque adessent, suspiceremus puto ut
Catulli fere proprium id, propter quod etiam carmina ab arte non¬
dum consummata displicentia tantopere tamen legentes delectant,
scilicet propter uere poeticum fabularum tenerrima poesi plenarum
(ut Laudamiae et Ariadnes) intellectum descriptionem ornatum;
quibus rebus CatulFum tantum superasse ex. gr. Cinnam (cf et
carmina 'Ciris' et 'Culex' inscripta), quantum superat nerus poeta
umbratUem, omnes habet probabilitatis num eros, neque illud mi-
randum est, quod docta carmina ut in nocibus nonnullis dictioni-
busque nimis prosam orationem sapiunt, ita in ennntiatornm con-
structione Ennii et Lucretii*) simplicitatem magis quam Vergilii
artem interdum redolent: nam sunt cantores Euphorionis omnino
medii inter priscos illos et uates Augusteos. — iam significaui,
ubicumque in carminibus minoribus doctorum borum studiorum
uestigia apparent, sponte sese hunc ornatum obtulisse plerumque
poetae non quaerenti.

Eadem differentia inter poemata docta et leuiora etiam ob-
sernanda est in sermonis contemplatione. itaque (si omittimus
e. LXI inter utrumque genus ita medium, ut et uitae cottidianae
dictione saepius utatur neque tamen altioris orationis flosculis ex¬
quisitis careat, et porro LXVII magis, ut iam dixi, epigrammatis
simile) pars secunda per omnia se ostendit in sermone partici-
pem eiusdem doctrinae intentaeque curae, quam in ceteris carmina
illa prae se ferunt. et hic ad ea, qnae supra p. 17 sq. in uniuersnm
exposui accednnt singula haud pauca. ueluti studia in linguam 1
inpensa apparent in ana^ XEyofiÉvoLgj quorum post Plautum nemo
fere poetarum latinorum habet plura. collegit ea diligenter sed
non piene FTeufelius in dissertatione Friburgensi a. 1872 'de
Catulli, Tib., Prop. nocibus singularibus' inscripta. loquor hic de
parte secunda. difficillimum est autem, cum tam pauci scriptores
una cum Catullo florentes nobis seruati sint (cantorum Eupho¬
rionis nemo) et qui antea fuerunt poetas plerosque nisi ex frag¬
mentis non nouerimus, ubique accurate definire, quid ad Catullum
primum inuentorem sit referendum,   neque abhorret a probabilitate,
 

*) sine iueta ratione nonnulli statuunt Lucretium obnersatum uel
imitatione expressum esse hic illic nostro; cf Munro [critic. p. 72 sqq.]
et contra JJessen in libello ^ueber Lncretius und sein Verhaeltniss zu
Catuir Kiliae a. 1872 edito, eo anno, quo Catullus est mortuus, Lu¬
cretii Carmen nondum a Cicerone erat editum.
  Page 45