Catullus, Gaius Valerius. Catulli Veronensis liber (v. 2)

(Lipsiae :  In aedibus B.G. Teubneri,  1885.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page 44  



44                                     PROLEGOMENA.

rimantnr Graecorum imitationes, obliti illi, quam multa (praeser¬
tim in uerbis et locntionibns) poetarum cum anteriorum tum noni-
ciornm studiis in commnne poeseos latinae bonum iam cesserint
Catulli tempore, sed ad recidendam eam quam dixi poematum
circa a. 60 Veronae factorum abundantiam contulit etiam, ut
suspicor, Caini amici usus familiaris: non solum Catullus magis
conroboratus Callimachi praecepta de concisa in uerbis breuitate
aliaque fecit sua, sed etiam Atticistarum, qui tum Romae in elo-
quentia niguerunt, in descriptionibus neruosam seneritatem agnoscere
tibi nideare in carminibus posterioribus. quam commutationem
nobis ostendit iam e. LXIII; in quo etsi materia nerborum qui
adsunt tinnitus molles et delicatnlos postulauit, tamen ipsa a super¬
fluo ornatu abstinentia et id quod omne studium in descriptione
affectunm admirabili cnm arte positum est demonstrant poetam
nostrum factum esse aemulnm rationis eins, cuius Caluus inter
Romanos oratores acerrimus extitit propugnator. ceterum quod hoc
e. LXIII inter omnia huius generis maxime placet principemque
locum optinet, eadem est ex parte causa atque in nitido ilio e. LXII
(de cuius tempore nil conici potest): ipsa unins imaginis intra
breues eclogarum fines conclusio prohibuit, quominus in bis poeta
incideret in ea uitia, quibus quod iam restat in hac parte e. LXIV
(nam e. LXVII magis epigrammatis adscribendum) laborat. hoc
enim epyllion longnm, quod est quasi qtiaedam carminis epici prae¬
lusio, iterum degressionnm nitio (in commeutariis exposito) dis-
plicet eodem quo elegiae illae Veronenses. quamquam in ceteris
omnibus hoc e. LXIV tot tantaque prae se fert artis excultioris
uestigia, ut quin ultimum sit poema doctum a Catullo confectum
dubitar! nequeat: qnantopere ubertas illa prior sibi ipsa quodam-
modo impedimenta parans molestaqne hic temperata mitigataque
est, quam robusta et matura simplicitas in singulis enuntiatis
elucet, ad quantum perfectionis gradum adacta est ars illa picturae
psychologicae (sit nenia dictioni nouiciae)! facile sentias, abiecta
forma epyllii cnm sua degressionnm ex se pendentium inmixtione
callida et adsumpta carminis epici continua narratione Catullum,
si ei licuisset per fata exequi illud de Argonantis epos conficiendi
consilium (LXIV 24), dignum A^ergilii praecessorem fuisse futu-
rum. uerum quidem est, in hoc quoque carmino reperiri, quae
cum Angusteae aetatis perfectione comparata iaceant: carent hexa¬
metri interdum grata narietate rhytbmornm, impedita nonnumquam
est oratio repetitis eisdem nocibus (ut ^cor', ^pectus', 'animus',
'mens', quod  multi   iam   obsernarunt).    sed  haec omnibus procul
  Page 44