Spicilegium Casinense

([N.p.]:  Typis Archiocoenobii Montis Casini,  1888.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page [IX]  



PRAEFATIO
 

     Quae nonnullis  antehae annis,  in  liibliothecae Casinensis  Pro-

legomenis,  Analecta  seorsim  edenda  promiseramus,  ea nunc  Deo

favente, sub Spicilegii  Casinensis titulo congesta in lucem  proferi-

mus, publicoque litterarum gazophylacio libenter tradimus. Equidem,

quae oasinensis  arbor temporum vi succisa, moxquc  divina  virtute

revirescens, per quattuor Casinensis Bibliolhecae necnon Florilegii vo-

lumina, novis iam veluti  floribus vestita apparuit,  eandem  decebat

opportuno demum  tempore, grossos quoque suos  quasi  novam vitam

vivere gestientes, per hoc Spicilegium proferre. Itaque  nemini mirum

neque iniucundum  fore dubitamus nos,  priore  paulisper intercepta

editione, septem specie tantum  non  re sterilitatis annis transactis,

alteri huic operi parando  incundoque manum admovisse;  siquidem

tali ac tam  intimo germanitatis vinculo  utrumque opus inter se  con-

nectitur, ut unum alterius necessarium  veluti  complementum, nobi-

lisque corona merito  esse  videatur et dici possit. De  quorum itaque

in litteraria republica desiderio atquc utilitate  non ambigitur, horum

unum facere et  aliud non omittere, acquum et rationabile haud pe-

rinde ac nobis visum  est, ita et  humanissimis nostris lectoribus  futu-

rum csse speramus.

                                                           6
  Page [IX]