Spicilegium Casinense

([N.p.]:  Typis Archiocoenobii Montis Casini,  1888.)

Tools


 

Jump to page:

Table of Contents

  Page X  



X

    Iamvero quid intersit discriminis inter Florilegium  et  Spicile-

gium Casinense, facile euiquc patebit dummodo animadverlatur,  illud

minora dumtaxaf documenta eorumquo reliquias,  ex uno Casinensis

Hibliothecae, ut ita dicamus, horto ooncluso,  eaque tumultuario illo

ordine  quo  in  ipsis  recensendis  codicibus, iuxta  Invcntarii  seriem,

nobis  sese  obtulerunt digcsta,  quasi  varios diversosque flores hue

illuc excerptos  exhibere; Spicilcgium  vero, nonnisi raonumenta sive

integra sive  tantum fragmentaria maioris momenti sibi reservare,  quae

non modo ex domesiica  fodina, verum etiam  aliunde ex  aliarum Bi-

bliothecarum conquisitis scrutatisque Mss. codicibus, eruere  efc  colli-

gere nobis licuit, licebilque. Quoniam vero  hoc proprium Instituti no-

stri semper  fuit,  ut  erga omnes sacras  extcrnasque disciplinas sine

ullo discrimine  curas  studiaque sua cxtenderet,  hinc modo quoque

nostrum  erit, quotquot ad easdem  promovendas atque  illustrandas

monumenta  luce digna. nobis occurrant, diligenter congerere,  con-

gestaque publici  iuris  facere, hac tamen ratione  ordinanda,  ut sin-

gula quaeque Volumina opus iulegrum,  singulisque earundem  scien-

tiarum classibus seu ramis quoad fieri poterit accomodatum,  exhibeat.

Hocque praesertim in  commodum privatorum  adquirentium.  Denique

Spicilegium  huiusmodi, quamquam anecdotis plerumque operibus con-

stabit,  ubi tamen de nova aiicuius operis editione  crit.ica conficienda,

vel de perraro aliquo magnique momenti opere, nimis imperfeetu edito

agatur,  nostrae erit curse, ea quoque saniore textu  roereata, non

minore  scientiarum  utilitate atque cetera inedita, hic  inserere.

    Sed iam pauca nunc pracmittenda de monumentorum serie,quam,

Deo favente,   prye manibus iam  prompfam editu  habemus, lieealque

nobis,  diversi  generis spicarum in  manipulos  hucusque  coUectarum

veluti conspectu, bonique odoris fragrantiam, nostros quoque  rooreare

lectores.
  Page X